Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. LXXV. , S. 553
In nomine domini, amen. Cunctorum perit memoria factorum, nisi scrip ture presidio vel testium aminiculo fuerint insignita. Nos igitur Wladislaus dei gracia Dux Cuyavie et Syradie, notum facimus universis tarn pre- sentibus quam futuris presentem paginam inspecturis: quod orta controversia inter Abbatem de Sulegew ex una parte, et filios Comitis Msciborij, scilicet Cristinum, Stephanum et Pretborium ex altera, super hereditate Lacy- now(2) coram lllustrissimo Principe Lestkone bone memoria quondam Duce
'í.:
, (>) £ tabula authentica membranácea, doctissimi Stronczyñscii propria, cujus sigillum abruptum est
(a) Licet tum in bac, tum in alia quadam anno 1296 a Vladislao Loctico die 28 mens. Maji Siradiae profecta tabula, quarum utraque a doctissimo Strooczynscio, qui eas possidet, descripta est, villa haec Lacynów nuncupetur; mihi tarnen in nomen hoc vel scriptoris vel trans- scribentis error irrepsisse, eaque non alia nisi villa Lçczna esse videtur, quae in aliis antiquis tabulis Lanchino vel Lanchno scribitur. Argumento autem mihi sunt duae, anni scilicet 1242 et 1251 tabulae Nri> XXXImo et XXXVIImo praemissae, quarum ilia, quum omnia coenobii bona exhibeat, nUllam villae Lacynów mentionem continet, villam autem Lanchno re vera a Duce Lescone coenobio acquisitam esse docet; baec autem de villa Lanchino prope Sulejoviam sita et monasterio a Duce Lescone donata, a Misliborio (vel potius Mistiborio) Comité Abbati Sule- joviensi litem motam fuisse probat. Quum itaque nec inter bona monasterii praedicti, nec in Regno Poloniae ulla sit villa Lacynów dicta,— quum tabula baec quoque nostra, villam, de qua
— 137 —
Cracoviensi, Sandomiriensi et Syradiensi fralre nostro karissimo, tandem post hábitos multos términos, eodem fratre nostro Duce Lestcone viam universe carnis ingresso, eadem conlroversia coram nobis, qui eidem in Ducatu Syradiensi successimus, extitit devolula. Cum autem post dilacio- nem multorum terminorum, terminus prefixus et peremplorius eidem Abbati et predictis fralribus coram nobis fuisset assignatus, predicto Abbate in prefixo peremplorio termino se personaliler coram nobis preséntate, preno- minati fratres €ristinus, Stephanus et Pretborius in ipso termino peremplo rio non comparentes, contumaces totaliter exsliterunt, quorum contuma ciam idem Abbas coram nobis et nostris Baronibus in generali colloquio prout debuit, multipliciter allegavit Nos vero sepedicti Abbalis iusticiam attendentes, et ex cerlis privylegijs ipsius Abbatis agnoscentes, quod ea dem hereditas Lacynow ab inicio ducalis semper fuit, et quod nullus militum earn umquam iure hereditario possedit (sic) (3), de nostro et nostrorum Ba- ronum vero iudicio, eidem Abbati el monasterio nostro de Sulegew eandem hereditatem appropriamus iure hereditario perpetuo possidendam, prefatis fratribus Crislino, Stephano et Pretborio et eorum successoribus super omni actione el requisicione dicte heredilatis Lacynow perpetuum silencium inponentes. Et ut predicla omnia robur obtineant perpetué firmilatis, pre sentes iitteras conscribi fecimus, et sigilli nostri munimine roborari. Actum presentibus hijs lestibus: Comité Zavisa Palatino Syradiensi, domino My- chaele Cancellario Syradiensi, Comité Johanne Castellano Spycimiriensi, Comité Thoma Castellano de Rospra, Comité Mscysio iudice Syradiensi, Comité Johanne Subcamerario Syradiensi. Dalum in Petrkovia infra octavas beati Stanislaij marliris, anno domini Millesimo ducentésimo nonogesimo (sic) primo.
lis agitabatur, a Duce Lescone donatam esse doceat contineatque totum quemdam verborum contextual ad verbum e tabula anni 1251 depromptum,—quum denique talis sit nominutn Misli- borii et Mistiborii, Lancyno (quod scilicet more antiquo per compendium „Läcyno" scribebatur) et Lacynów vicinitas, ut facile alteruin cum altero a describentibus confusa fuisse censeri queant,—non dubito, jn tabula nostra de villa Lçczno agi, patremque actorum, Cristini videlicet, Stephani et Predpelconis ilium Mstiborium vel Misliborium Comitem fuisse, qui eandem villam quadraginta annos ante sibi frustra vindicaverat. Vindicias bas villae practactae, quae, ubi sit, jam pag. 13ma indicavimus, anno 1296 Sbigneum Castellanum Siradicnsem repetiisse, sed non prosperiori eventu usum esse, tabula doctiss. Stronczynscii docet.
(3) Verborum hic praecedens contextus de tabula Nro iXXVli. praemissa depromptus est.
18
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) LXXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/8d3ffb34-6ef5-4f24-b4c4-77546a355a3e/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success