useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data)  L.
Signature:  L.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
L. Cracoviae, anno 1262 die 3© m. Septembrig. Boleelaue dictas Pudicus Dux Cracoviae et Sandomiriae, privilegia monasterio Cisterciensium Sulejoviensi ab avo sno et patre olim impertita confirmât {')• In nomine sanctae et individuae trinitatis, amen. Quoniam quae aguntur in tempore etiam cum tempore dilabuntur, solers mortalium providentia facta sua consuevit apicibus perennare. Noverint igitur tarn praesentes quam futuri, quod nos Boleslaus dei gratia Dux Cracoviae et Sandomiriae, considerantes, quam speciali praerogativa dilectionis, piae recordationis Dux Casimirus avus noster, et felicis memoriae Dux Lestico pater noster, domum sanctae Mariae sanctique Thomae de Syliow dilexerint, eorum vestigiis pro devolionis afiectu cupientes inhaerere, quidquid in eorum privilegiis dotis et liberlatis reperimus, captato tempore oportuno, studuimus renovare, et renovando confirmare. Erat autem Privilegium jam dicti Casimiri avi nostri de funda- tione monasterii supradicti tale:
Source Regest: 
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. L. , S. 130
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. L. , S. 130

    Graphics: 
    x

    (1 ) Èx apograpbo, quod e libro donationes ecclesiae metropolitanae Gnesnensi factas continente, in tabulario capituli ejusdem ecclesiae asservato, descriptum erat.

    — 87 —

    „In nomine sanclae et individuae trinitatis. Ego Casimirus Dux Poloniae notum fació" etc. (Vid. Privilegium hoc anni 1176 № IV. praemissumj.

    In villis autem bonae memoriae Ducis Lestconis patris nostri temporibus acquisitis, videlicet: Voichice, Spechecaw, Ogneline, Goichoe, Rudeno ^), per omnia supradictam obtineant libertatem. Viso itaque, quanta liberalitate et devotione monasterium supradictum a palribus nostris fundalum est et dotatum, donationes et libertates superius nominatas confirmamus. Insuper aquam de Liticia et de Charna{3) cum casloribus, quam habent pro remedio patris nostri, eisdem confirmamus, addentes fratribus supradictis castores in rivulo qui Bloge(3) vocatur, in utraque ripa, пе�? non et in aliis rivulis, lacubus et stagnis, qui infra términos monasterii supradicti continentur. Ut autem praesens scriptum robur obtineat perpeluum, sigilli nostri tnunimine et Baronum nostrorum testimonio roboramus. Testes: Jacobus Judex Cra- coviensis, Laurentius Subcamerarius noster, Petrus Thesaurarius noster, Tvardoslaus Subcancellarius noster. Acta sunt haec anno domini M° CC°LX* secundo, in Cracovia die beati Hieronimi.

    t

    (2) De villis in provincia, quae ditionis Ducis Lestconis erat, acquisitis, in privilegio anni 1242 superius Nro XXXI. pósito, inentionem Dux Conradus Masoviensis fecit; sed praeter Swieciechów et Okalina villas, nullam earum, quae,in hac tabula enumerantur, nominatam ibi videmus; quin imo prorsus aliac relatae sunt. De Swieciechów et Okalina, quae hic perperam Spechecav et Ogneline dicuntur, jam in annotatione quinta ad Privilegium Nro XXXI. praemissum, mentionem fecimus. Quae autem in mendoso hoc nostro apographo Voichice nuncupatur villa, ea certe Wójcin est parochialis villa Opocznensis territorii etregionis, vix duobus milliariis a Su- lejovia remota; quae Goichoe dicitur, est Gojców pagus praedictae villae Okalinae vicinus parocbiae Wfostoviensis, denique quae Rudena vocatur, ea certe Radonia villa est parochiae Blogiensis, Opocznensis territorii et regionis, Sulejoviae próxima.

    (') Liticia et Chama in tabula sic scripti, rivi sunt Luciqzna et Czarna, fluvium Piliciam in propinquo Sulejoviae intrantee: rivulum hic Rlogie dictum eum esse puto, qui Piliciam prope ipsam Sulejoviam intrans, fontem suum prope villam Rlogie habere videtur.

    - 88 —

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.