Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. XI. , S. 65
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. XI. , S. 65
(') Exexemplari, quod ad similitudinem authenticarum literarum in archivo quodam private in Galicia, asservatarum, docL Stronczynski effinxit. Tabulae authenticae sigillum deest; fila sérica, quibus appensum erat, rubri sunt colon's.
— 22 —
Cracoviensi, mota fuit questio domino Nicolao (2) filio Polanirii et fratri suo Johanni a Comité Budivoyo cum filiis suis super patrimonio ejus,''quod . . "Glevo (3) nuncupalur, quod pater ejus Polaninus bone memorie a Comité * Vison jure hereditario emerat , et quiete posséderai, \ ex eo videlicet, quod -'Comes ßudivoy dicebat, se non interfuisse dicte vendicioni, cui tamen Marlinus pater Poznani interfuerat, et consenseraL Super qua queslione cum satis fuisset disceplatum, Comes Budiwoy considerans jus suum debile, maxime, quia dominus Nicolaus se prescripcione tuebalur, Pala tino eciam prenominato se propter bonum pacis interponente, coniesus est, presente Posnano prenominali Martini filio, vendicionem et emcionem hereditariam domino Nicolao et omni juri petendi cedens, cum filiis suis, omnibus excepcionibus renunciavit, obligans se Posnano sufficienter respon- surum, si quid in posterum domino N. super hoc'moveret questionis. Pro quo facto dominus Nicolaus, ut omnem extingueret accionem, decern marcas puri argenti dedil Budivoyo, et filiis ejusduodecim ulnas de bruneta, et ne hec transaccio posteris yertaiurin dubium, ambo presentibus sigillis hoc scriptum postulaverunt communiri. Nomina autem teslium sunt hec. Ipse / Palalinus Marcus, ßudivoy-heres cum duobus filiis Sires et Vison, Pred-
slav Tribunus, Racibor filius Alberti, Domanus filius Dirsicrai , Andreas filius Sulconis, Martinus Lucusovic, Bozislav Thesaurarius, Michael filius Petreconis, Radavanus filius Bodepozi, Boguslavus filius Ramoldi, Petrus Villicus, Getco Subcamerarius Bucis, Petrus rsucovic (sie), Beno filius Poloni, Miloslaus. Isti fuerunt cum Palatino. Isti vero in Capitulo-" Dominus Petrus Decanus(4), Magister Benediclus, Doman, Ermannus Cusios, Trojan, Gaudencius, Robert, Stephan, Sdislav, Marcinus, Alexander, Silvest, Laurencius, Henricus, Blazcus, Jacobus.
(a) More aevi illius appeliatio „doniini" huic Nicoiao adjecta, cum praestantioris sacerdotem ordinis fuisse sat dénotât Hue accedit, quod apud Nakielscium (Miechovia p. 132) in literis Vincentii Episcopi Cracoviensis anni 1214 inter complures Canónicos Cracovienses Nicolaus quidam, tum vero in literis Ivonis Episcopi Cracoviensis anni 1222, quarum exeniplurn in ineu collectione babeo, inter ejusdem eccíesiae Canónicos, Nicolaus Archidiaconus computetur, quem utrunique eundem fuisse non dubito, et quidem Nicolaum, de quo hic agitur.
(3) Glew seu Glewiec villa territorii Miechoviensis, regionis Proszoviensis et parochiac Igotomiensis.
(*) Quum plures ante oculos habeam literas autbenticas Capituli Cracoviensis annis 1212, 1222 et 1224 scriptae (quibus et aliae duae, altera anni 1201 superius Nro VII adjecta, altera
— 23
anni 1214 a Nakielscio Шеек. p. 132 publici juris facta, accedunt), quae cunctae congruenter ab anno inde 1207, ad annum 1224 Decanum ecclesiae catbedralis Cracovieosis Vislaum seu Viceslaum fuisse decent, hie vero Petruin Decanum inter Canónicos Capituli Cracoviensis citatum repcriamus, non aliter hanc diversitatem explicari et diflicultatem solvi posse arbitra- mur, nisi si Petrum Canonicum Cracoviensem alius alicujus ecclesiae in dioecesi Cracoviensi sitae fuisse credamus. Quam conjecturam probabilem reddit Nakielscius (Miech. p. 132), qui anno 1214 Nicolaum quendam Decanum Kielcensis ecclesiae fuisse tradit
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) XI. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/b57fc6b2-0fe0-4550-ab7e-f36b883321ef/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success