Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CLXXX. , S. 744
(') Dcscriptum cx archetype membranáceo, in tabulario III. Principum Radzivillorum Nieboroviae asservato, cui appensum est funículo sérico sigtllum vulgo majestaticum dictum, penitus deletum.
41*
„In nomine domini, amen. Ad perpetuam rei memoriam. Quia tunc multis errorum et dubiorum prudenter occurrimus incomodis, dum gesta etatis nostre Iitlerarum apicibus, et testium annotacione perhennamus: Pro- inde nos Wladisiaus" etc. (Vid. Privilegium Wladislai Regis anno 1434, Korczini datum W CLXXVI. p. 312).
Nos itaque Wladisiaus tercius Rex prefatus revolventes in animo, quanta puritatis afleccione, prefatus patruus noster carissimus, dominus Sigismundus Dux Magnus Litwanie, suppositique Terrarum eiusdem, per sonam nostram dilexerunt veneratique sunt: attendentes suprascripta federa, inscripciones et contractus, per omnia iusta esse et racionabilia, ipsa rata atque grata per omnia habentes, de certa sciencia nostra, Principum, Prelatorum et Baronum nostrorum accedentes (sic) consilio, in omnibus suis punctis, posicionibus, condicionibus, articulis et clausulis ratificamus, grati ficamos, innovamus et approbamus, teoore presencium mediante, decernentes ea robur optinere perpétue firmitatis. Harum testimonio Iiterarum, quibus sigillum maiestatis est appensum. Actum Cracovie, feria quinta infra octavas Epifanie. Anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo. Datum per manus Magnificorum: Johannis de Coneczpole Cancellarij et Petri Voda de Sczekoczini Vicecancellarij, sincere nobis dilectorum.
■
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) CLXXX. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/c69c8dfa-9400-4abb-b8d8-8a193b179ecd/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success