Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CXXXIX. , S. 302
(') Ex arcbetypo membranáceo Varsaviensis tabularii publici Regni Poloniae Nro 623 depromptum. Sigillum majus in funiculo sérico colorís viridis et rubei appensum, repraesentat equitem in equo sinistrórsum conuerso sedentem, dextra manu gladium tenentem. Verba inscripta pcnitus delete. Ex altera parte effictum est caput pueruli in ambitu sex arcubus composite. A quatuor ipsius partibus sunt clypei, in quibus efficta insignia. In superno aquila silesiaca; in dextro caput, quo insigni terra Dobrinensis utitur; in laevo dimidia aquila et dimidius leo cujavienses; in inferior! duo cornua venatoria. Inscriptio insignibus interrupta gothico cha- ractere exarata. Nonnisi vox „ladislai' legi potest
— 255 —
censum agrorum ville Bertoldisdorff, foris chiitatem seu dictum opidum situate, adicientes eciam, quod ipsi ciues, quelibet eoruni debita, que rustici villarum districtus eiusdem, in eodem opido apud ipsos ciues fecerint seu contraxerint, eo jure et modo ab ipsis rusticis exigere et repetere possint, prout aliarum nostrarum ciuitatum ciues, pro similibus eorum debitis faceré sunt consweti. Predicti quoque ciues et eorum posteri, pro uniuersis solucio- nibus et censibus, viginti tres marcas grossorum usualium, singulis annis-et perpetuis temporibus, videlicet medietatem in festo sancti Martini, et aliam medietatem in festo sánete Walpurgis, nobis et nostris posteris, soluere tenebuntur; et quod de quolibet manso, unum plaustrum lingnorum (sic) pro nostra curia, dum et quociens ibidem fuerimus constituti, ducere sint asstricti. Harum, quibus sigillum nostrum appensum est, testimonio literarum. Datum Opol, anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo sexto, próxima feria sexta ante festum sánete Marie Magdalene. Presentibus nostris fidelibus dominis: Henczkone Swantopolk de Landisberg, Georio (sic) de Swus Holsteinensi, Wictore de Merzicz Opuliensi, Capitaneis; Bernhardo Werusch Osthreschouiensi, Hankone de Vschicz Welunensi, Niczkone Strus Karnouiensi, Burggrauijs; et domino Nicolao Ticzconis Canónico Opuliensi, Cancellario noslro, qui presencia habuit in commissis.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) CXXXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/d361f920-f94b-45b4-816e-97e0bbe802dc/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success