Codex Diplomaticus Rheno - Mosellanus - Urkunden Sammlung zur Geschichte der Rhein und Mosellande, der Nahe und Ahrgegend und des Hunsrück, des Meinfeldes und der Eifel - II. Theil Urkunden bis 18. Jahrhundert, Nr. № 206. , S. 344
Nos Johannes comes de Spainheim et nos Godefridus comes Senensis natus ipsius . notum esse cupimus vniuersis presentibus et posteris presentes litteras inspecturis. et te- nore presentium publice protestamur . quod nos cum vene- rabilibus viris abbate et conuentu de Lacu sánete Marie or- dinis saneti Benedicti super duobus molendinis nostris sitis ínter Sene et Engirsche super ripam . que duo molendina ipsi abbas et conuentus a nobis in annua pensione pro tri- ginta maldris siliginis jure hereditario tenuerunt. conueni- mus et conuenimus in hunc modum de nostra bona et spon tanea uoluntate . quod nos persolutis nobis viginti quinqué marrisColoniensium denariorum legalium ab ipsis abbate et conuentu predicta reeipiemus et rehabebimus molendina . et dicti abbas et conuentus a solutione predicte pensionis triginta maldrorum siliginis absoluti a nobis et nostris co- heredibus et liberi in perpetuum remanebunt. De quibus viginti quinqué marris protestamur nos de superiori molen- dino predicto duodeeim marcas et dimidiam Coloniensium legalium récépissé in pecunia numerata pro redemptione scilicet dimidie pensionis . hac adjecta protestatione. quod cum sepedicti abbas et conuentus heredes molendini infe
— 831 —
rioris amouerint vel cederé procurauerint et residues duo- decim marcas et dimidiam nobis persoluerint . nos secun dum molendinum tenemur ad usus nostros recipere sicut primum . prenominatos abbatem et conuentum de totnli pensione triginta maldrorum siliginis dimitiendo liberos in perpetuum et solutos. lu cujus rei testimonium et perpe- tuam firmitatem presentes litteras sepedictis abbati et con- uentui damus et dedimus sigillorum nostrorum munimine roboratas. Acta sunt hec presenlibus Hermanno de Me- scheiih. Hermanno de Willantsdorph. Heidenrico de Lim- pach . Gillone de Mesenheim . et Hakkemanno militibus ac aliis quam pluribus fídedignis. Actum et datum in cas tro Sene anno domini millesimo ducentésimo sexagésimo quarto . in octaua Natiuitatis beati Marie virginis.
Codex Diplomaticus Rheno - Mosellanus I, ed. Günther, 1822 (Google data) № 206. , in: Monasterium.net, URL </mom/RhenoMosellanusI/3e94401b-5f11-4529-abfe-903e7bc2905b/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success