Codex Diplomaticus Rheno - Mosellanus - Urkunden Sammlung zur Geschichte der Rhein und Mosellande, der Nahe und Ahrgegend und des Hunsrück, des Meinfeldes und der Eifel - II. Theil Urkunden bis 18. Jahrhundert, Nr. № 15. , S. 108
, &фиЬ) un&.SotíbcfreíungíiUrfunbe M St. Otto IV. für bí( mtti âîcraeribcrf. — 1209.
■ -
In nomine sánete et indiuidue trinitatis. Otto Dei gratia quartus Romanorum rex et semper augustus. Si quieti utilitati et profectibus ecclesiarum Dei pio studio efficaci quoque diligentia intendimus . ab illo nobis in eterna quiete et in multiplici fructu rerum temporalium res ponden confidimus . apud quem nullum bonum remanet ïnremuneratum . de quo etiam speramus . ut ipse dies nos- tros regendo Romanum imperium sub tranquilitate sue pacis ordinet et disponat. de cujus etiam ineffabili mise ricordia presumimus ut ipse ex sui superbabundanti gratia sic nobis constitutis in culmine imperii . et in summo re rum apice . concédât transiré per bona temporalia . ut eo opitulante consequamur eterna. Hinc est quod nos eccle- siam Rumerstorf. ob multam religionem . qua illam flo- rere cognouimus . et ob dilectionem et ob multam precum instantiam Reinheri venerabilis abbatis illius loci. cum per- sonis Deo ibi famulantibus . et cum omnibus bonis ipso- rum que nunc possident. uel in posterum poterunt adipis- ci . sub regiam nostram recipimus protectionem . ut ipsi tuti nostra defensione. et a strepitu . et incursu secularium aduersitatum . liberius Deum pro nobis ualeant exorare. Concedimus etiam jam dicte ecclesie . ad majorem susten- tationem personarían Deo ibi seruientium . ut omnia bona eorum que ducta fuerint; per alueum Reni. siue Mogi sur- sum et deorsum in biis locis . ubi nobis et imperio thelo- neum solet exsolui . et precipue apud Werdam . libera sint ab omni ihelonei solutione . ita tamen quod homines qui
jam dicte ecclesie bona deferunt . nulla alia immisceant. uel opponant . ne sub specie bonorum prefate ecclesie . aliqua alia bona ipsis immixta sine tbelonio deferantur. Vt aulem hec nostra concessio robur obtineat perpetuilatis . banc presentera paginam inde conscribi jussimus . et sigillo nostro communiri. Hujus lei testes sunt. Sifridus Mogun- tinus archiepiscopus. Tbeodericus Coloniensis archiepisco- pus . Johannes Treuerensis archiepiscopus . abbas sancti Cornelii Indensis. abbas Eflernacensis . Theodericus Wer- den&is . Geihiirdus prepositus Carpensis . comes Adolfui de Montibua . Cunradus de Dikka . Sifridus de Runkella . Wernherus et Philippus de Bonlandia . Rúnardus de Lu- tra . et alii quam plures.
Signum domini Ottonis quarti Romonorum regis inuictissimi. ügo Cunradus Spirensis episcopus . regalis aule cancellarius . uice domni Sifridi Moguntini archiepiscopi . to* tius Germanie archi cancellarii recognoui, Acta sunt hec anno dominice incarnationie. ЛГ . ce. IX . régnante domino O ¿tone Romano- rum rege glorioso . anno regni ejus xi. Da tum apud Spiram .pridie ka lend. July. indie- tione xij.
Codex Diplomaticus Rheno - Mosellanus I, ed. Günther, 1822 (Google data) № 15. , in: Monasterium.net, URL </mom/RhenoMosellanusI/937ca562-664b-4efa-9bb7-ceb6b4ff4e51/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success