Codex Diplomaticus Rheno - Mosellanus - Urkunden Sammlung zur Geschichte der Rhein und Mosellande, der Nahe und Ahrgegend und des Hunsrück, des Meinfeldes und der Eifel - II. Theil Urkunden bis 18. Jahrhundert, Nr. № 40. , S. 143
In nomine patris et filii et Spiritus sancti. Ego Theo- dericus Dei gratia Treuirorum archiepiscopus . uniuersis cedulam presentera uisuris in perpetuum. Humanara con- ditionem tante fragilitati subjectam esse credimus . quod plurima que publice et fideliter acta creduntur . cum tem- poris processu nociue obliuiöni tradcreulur . nisi scripto memoriali suo tempore confirmarentur. Eapropter vni- П. 2bfii. 9
— 130
uersitaii uestre significamus . dominum Gerlacum de Ko- uerne dominumque Henricum fratrem suum de tribus amis uini . quas annuali exactione ab ecclesia in Lunnicbe (l)
quasi jure hereditario hactenus possederant eidem
in perpetuum duas amas condonasse . ea tarnen composi- lione . quod dicta ecclesia. post decessum utriusque in an- niuersario unius cujusque annuatim dicte ecclesie conuen- tui. dimidiam amam propinabit. Siqiïis autem inposterum. zelo alieujus malicie uiolare siue infringere hoc factum at- temptauerit . Dei omnipotentis . et beate Marie uirginis . sanetique Jacobi apostoli . et omnium sanctorum indigna- tionem . se ineursurum cognouerit. Ne igitur factum istud in irritum conuertatur . presens scriptum sigilli nostri at- testatione confîrmamus. Hujus itaque rei geste testes inuo- camus. Henricum comitem de Seyna . et Giselbertum pin- cernam suum . Henricum de Alrio . Dithardum de Paf fendorf . Engilbertum uillicum . et Guntramum de Con- fluentia. Fridericum Sulcum de Loinstein. Meinwardum de Andernaco . Godefridum de Waledorf. Theodericum ca- pellanum . et alios quam plures. Acta sunt hec Confluen- tie anno dominice incarnationis . M.CC.XVij. XI,kalend. Januarii.
Codex Diplomaticus Rheno - Mosellanus I, ed. Günther, 1822 (Google data) № 40. , in: Monasterium.net, URL </mom/RhenoMosellanusI/95cb3df9-9d3e-494e-9be8-32ffee2002ea/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success