Codex Diplomaticus Rheno - Mosellanus - Urkunden Sammlung zur Geschichte der Rhein und Mosellande, der Nahe und Ahrgegend und des Hunsrück, des Meinfeldes und der Eifel - II. Theil Urkunden bis 18. Jahrhundert, Nr. № 267. , S. 422
1275.
Nos Bruno vir nobilis de Brunsperg et Isalda vxor nos tra . notum esse cupimus vniuersis presentem paginam in- specturis. et protestamur publice per presentes. quod su per controuersia que uertebatur inter nos ex vna parte . venerabiles et religiosos viros dominum Th. abbatem et conuentum monasterii Lacensis ordinis sancti Benedicti ex altera super noualibus nouiter factis ex nemore in villa Meyschit sito quod nemus pertinet in curtim predictorum Th. abbatis et conuentus Lacensis ibidem sham . in qua curte nos tenemus jus aduocatie . et ex quibus noualibus nobis singulis annis septem pulli soluebantur ab homini- bus qui dicta noualia lenuerunt. accedente ad hoc consilio
— 409 —
discretorum amicabiliter est compositum inter nos et con- corditer ordinatum videlicet quod nos omnibus noualibus hacleaus factis de ipso nemore vna cum septem pullis pre- nominatis vnanimi volúntate renuntiaraus et eSestucamus penitus per presentes. Protestamur eiiam prefaia noualia que de ipso nemore haclenus facta sunt a religiosis et ho- nestis viris domino Th. abbate et conuentu Lacensi supra- diclis pro uero allodio esse poesessa habita et retenta ha bend* tenenda et possidenda. In cujus rei testimonium nos Bruno et Isaida vxor nostra supradicti presens instrumen- tum fieri fecimus et sigillorum nostrorum munimine duxi- mus roborandum. Actum et datum presentibus videlicet discretis et honesüs domino Bezzelino prepósito monasterü monialíum extra muros Andernacenses . domino Embri- cone dicto juuene milite de Andernaco. Conrado dicto de Ovch scabino et Wolcmaro carnifico ciue Anderna- censi . Henrico dicto Valesiir officiato nostro tunc exis tente . Conrado de Beuerne molendinario et quam pluribus aliis fidedignis . anno [domini . M . ce . lxx . quinto . in vigilia beatorum Symonis et Jude apostolorum.
N9 268,
@raf £n'nricfj bon Sîirnen6urg unb feine ©emafcíin <Ponjefta, тХш fen, mit Einwilligung tt)re* äfteften @o&neé Robert unb ib>tr übrigen Äinber, ber Slbtei Saacb ben früher fcen i$r gefeuften £of tu ЛИ. — 1275.
In nomine domini amen. Vniuersis presens scriptum
uisuris et audituris in perpetuum. Henricus cornes de Vir-
nenburg et Fonzetta uxor ejus corne tissa. Vniuersati uestre
notum faeimus et tenore presentium publice protestamur.
quod nos deliberato consilio et unanimi uolunlate . et
— 4io —
manu unita . pro nobis . et nostris heredibus de uolun- tate et consensu Roperti primogenili nostri et aliorum li- berorum nostrorum . simul et Hermanni de Muelenarke nostri generi mariti Mecbtildis filie nostre . uendimus et tradimus . jure proprio . in perpetuum . religiosis uiris ab- bati et conuentui . monasterii sánete Marie de Lacu . Tre- uerensis dyocesis ementibus et recipientibus nomine ejus- dem monasterii . curtim nostram in Kelle . cum agris . vi- neis . nemoribus • pratis . riuulis . viis . inviis . et omni bus . et singulis aliis altinentiis suis quibuscunque . ad ha bendum . tenendum . possidendum . et quiequid eis . et suis successoribus nomine ipsius monasterii deineeps pla- cuerit perpetuo faciendum . et cum omni jure et actione . usu et requisitione . nobis ex eisdem curte . agris et aliis supradictis rebus uenditis aut pro eis . aut ipsis rebus uen- dilis modo aliquo pertinente . pro ducentis marcis lega- lium denariorum usualis monete . nomine pretii . quod pretium confitemur et contenti sumus nos habuisse ab eis dem emptoribus nomine dicti monasterii . et récépissé ad plenum а�? nobis integre datum . solutum et numeratum
esse in pecunia numerata In quorum omnium
testimonium . robur. et perpetuam euideutiam eisdem ab- bati et conuentui damus presens scriptum sigillatum sigillis nostris . scilicet predictorum . comitis et cometiese . et Hermanni . quibus nos predicti Ropertus . Mechtildis et alii liberi supradicti contenti sumus. Acta sunt bee apud Lacum . in die beate Kalberine -virginis anno domini mil- lesimo ducentésimo septuagésimo quinto. presentibus Beth- zelino prepósito Andernacensi . Hermanno de Virneburg canónico eccbíie Monasleriensis in Meyneuelt . Adam de Mulenarken . Henrico de Merilaco . Henrico de Poilche.
— 4ii —
Carolo de Elze miliúbus . Gbilberto de Galinberch . Ber- tramo et aliîs quampluribus fidedigub . teslibus ad boc uocalis specialiter et rogatis.
Codex Diplomaticus Rheno - Mosellanus I, ed. Günther, 1822 (Google data) № 267. , in: Monasterium.net, URL </mom/RhenoMosellanusI/965a7f59-f009-4d39-abf6-37e5571ec6d0/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success