Codex Diplomaticus Rheno - Mosellanus - Urkunden Sammlung zur Geschichte der Rhein und Mosellande, der Nahe und Ahrgegend und des Hunsrück, des Meinfeldes und der Eifel - II. Theil Urkunden bis 18. Jahrhundert, Nr. № 80. , S. 189
Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilecüs fi- liis abbati et conuentui motiasterii de Münte sancii Bead de Confluentia ordinis sancii ßenedicti Treuirensis dióce sis salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Ro mana ecclesia deuotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit. et ne prauorum ho- minum molestiis agitentur eos tanquam pia maier sue pro- tectionis munimine confouere. Eapropter dilecti in domi no filii uestris justis postulaüonibus grato concurrentes as- sensu personas uestras et locum in quo diuino estis obse quio mancipati cum omnibus bonis que in presentiarum rationabiliter possidet aut in futurum justis modis prestante domino poterit adipisci . sub beati Petri et nostra protec- tione suscipimus . specialiter autem terras possessionem et alia bona uestra sicut ea omnia juste а�? paciíice possidetis uobis et per uos monasterio uestro auctoritaie apostólica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat banc paginam noslre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu teme rario contraire . siquis autem boc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se nouerit incursurum. Datum Auagnie Y. idus januarii. ponlificatus nostri anno sexto.
— 176 —
Codex Diplomaticus Rheno - Mosellanus I, ed. Günther, 1822 (Google data) № 80. , in: Monasterium.net, URL </mom/RhenoMosellanusI/9e58eb3e-ddce-4ef3-b6d1-61789a2754fb/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success