Codex Diplomaticus Rheno - Mosellanus - Urkunden Sammlung zur Geschichte der Rhein und Mosellande, der Nahe und Ahrgegend und des Hunsrück, des Meinfeldes und der Eifel - II. Theil Urkunden bis 18. Jahrhundert, Nr. № 255. , S. 400
Rudolius Dei gratia Romanorum rex semper augustus.
Vniuersis sacri imperii fidelibus ad quos presens scriptum
peruenerit gratiam suam et omne bonum. Tenore presen- tium recognoscimus, quod habita ratione et computatione super debitis in quibus vencrabili archiepiscopo Treuerensi principi nostro dilecto pro expensis quae fecit Frankenvort nostre electionis tempore fuimus obligati, adhuc lenemur eidem in mille sexcentis et duodecim marcis . Aquensium denariorum prominentes nos ipsi venerabili archiepiscopo dictam summam pecunie exeunte Penthecostee ebdomada soluturos. Et si contingeret quod aliquo casu prepediente eidem non foret de suo debito satisfactum scripto promit- timus in presenti quod ipsi assignabimus et representabi- mus bona imperialia secundum consilium vencrabilis archi- episcopi Moguntini dilccti principis nostri et Wilhelmi co- mîtis Juliacensis vel eorum alterius que ipse archiepisco- pus Treuerensis duxerit acceptanda. Si uero debito non soluto bona imperialia non depuiaremus ut superius est expressum, fidejussores nostri quos alias sibi obligauimus, denuntiatione et ammonitione sibi facta representare obsta- gio se debebunt, velut in instrumento se ad hoc sigillo nos tro et ipsorum fidejuSsorum sigillis communito euidentius obligarunt (1) . quod instrumentum si supradicta non at- tenderimus vel obseruauerimus volumus in suo robore per« manere. In horum omnium efficax testimonium presen- tem conscribi paginam jussimus et nostri sigilli munimine roborari. Datum Oppenheim anno domini м . ce . lxx quarto . VU idus martii . regni nostri anno primo.
(i) Utïunbe tem %a1)t 1273, 9ît. 252.
Codex Diplomaticus Rheno - Mosellanus I, ed. Günther, 1822 (Google data) № 255. , in: Monasterium.net, URL </mom/RhenoMosellanusI/e1e30b64-eb90-4b24-94b2-c28a3359336e/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success