Codex Diplomaticus Rheno - Mosellanus - Urkunden Sammlung zur Geschichte der Rhein und Mosellande, der Nahe und Ahrgegend und des Hunsrück, des Meinfeldes und der Eifel - II. Theil Urkunden bis 18. Jahrhundert, Nr. № 389, , S. 556
In nomine Domini amen. Ego Metildis quondam co- mitissa Senensis. Vniuersis presentes litteras inspecturis . notum esse volo quod cum Henricus comes Senensis pic memorie meus dilectus dorunus et maritus dum adbuc ui- ueret statueret pro anime sue remedio et salute ob amorem diuini nominis et honorem quod Hospitale vnum pro sus- tentandis tredeeim pauperibus prope Blankenbergli de suis i edditibus fundaretur . ac in suis extremis id michi com- mitteret exequendum . ego super hoc religiosorum habito consilio et prudentum dicti hospitalis situm fieri disposui apud hospitale quod nunc est in ualle saneti Petri in Hei sterbach Cisterciensis ordinis Coloniensis dyocesis. cui 1юз- pitali tot uolo adjicere reditus quod prêter pauperes quos hactenus pascere consueuit tredeeim pauperes imperpetuum sustententur. Et hos statim redditus addo . scilicet eccle- siam de Nuwenstat prope Wide cum jure patronatus et partem décime tarn majoris quam minoris quam libere in meis manibus habeo prêter partem décime quam pastor et suus uicarius habent et semper habere consueuerunt. Item
— 543 —
unum molendinum quod fieii stalim faciam in Reno apud Linse et unum Jocum il>idem in Reno statuo ad opus alte- - rius raolendini. Item dono unam potestatem ibidem in corn- muni silua que uulgariter Gewelde dicitur. Insu per do cönfero tribuo vineam meam de Linse zesiegen que Clin- gilspore publice nominalur. Item dono duas partes prati in riuo qui Durrebach dicitur ubi crescere consueuit unum plaustrum feni. Item unam particulam prati in Werisbach prope Rennenberg Item dono apud Linse duos jornales de melioribus uineis nieis in Rinbelde. Item volo et ordino quod homines mei in Linse leneantur ad omnia seruitia fa cienda circa predictas vineas que michi faceré de jure con- sueuerunt, videlicet in defereudo pasillos et alia debita ser uitia. �?е�? autem per me facta sunt de consensu et uolun- tate expressa venerabilis domni mei Cunradi arcbiepiscopi et capiluli Coloniensis. Abbas etiam el conuentus dicti mo- naslerii Vallis sancli Petri michi promiserunt expresse quod prefalos reditus quos ut prescriptum est ad opus panperum deputaui conuertent soluraodo in usus tredecim panperum et non in alios secundum modum prediclum . et quod fa- cient preterea anno quolibet exinde memoriam et anniuer- sarium anime dilecti mei domni et mariti in crastino Cir- cumcisionis in perpetuum. In cujus rei finem et firmita- tem presens scriptum sigillis domni mei predicti Conradi arcbiepiscopi et capiluli Coloniensis et meo impetraui fir- miter communiri. Actum et datum anno domini millesimo ducentésimo quinquagesimo tercio . mense februarii.
_ 544 -
Codex Diplomaticus Rheno - Mosellanus I, ed. Günther, 1822 (Google data) № 389, , in: Monasterium.net, URL </mom/RhenoMosellanusI/e22397b1-03ec-41a3-9bac-7d751367d1d4/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success