Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 51. , S. 64
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 51. , S. 64


51.
Ego Giselbertus, castellanus Bergensis, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis, quod ego, de assensu et voluntate Mathildis, uxoris mee, vendidi omnes proventus decimarum mearum jacentium apud Lisweghe et apud Kouda- kerka in territorio Brugensi, Woitino Cant et Lamberto Grawerkara per sex annos, ita quod ipsi in augusto proximo venturo dictos proventus incipient per- cipere et eos per sex annos libere et sine contradictione integraliter percipient, exceptis quinquaginta libris, quas Margareta, mater mea, de dotalicio suo, an- nuatim ex dictis decimis debet percipere. Si autem contigerit eam interim dece dere, sue quinquaginta libre ad me jure hereditario redibunt et devenient. Si vero predicti Burgenses impediti fuerint per inundationem maris, vel per guer- ram, vel per defectum, vel per occasionem mei, quod predictos proventus integraliter percipere non possunt, ipsi in septimo anno vel in sequentibus annis, si Septimus annus suflicere non poterit, sepedictos fructus percipient, donec eis illud dampnum plenarie fuerit restauratum. Hoc plegiaverunt pro me, erga pre- fatos Burgenses, Walterus de Formosella, Wilgelmus de Bergis, Walterus de Gistella, Balduinus de Prato, milites, quod super venditione et conventionibus istis con- servabunt eos indempnes. Et ut hoc ratum et firmum permaneat, ego Gilbertus, castellanus Bergensis, et uxor mea Mathildis, fidem interposuimus corporalem. Presens etiam scriptum sigilli mei appensione feci roboran. Hoc factum fuit coram hiis testibus, videlicet Widone et Plateel, fratribus meis, domino Arnulfo de Orscamp, Waltero de Hacewala, Boidino deBilleca, Boidino filio ejus, Riquardo de Orscamp et Michaele de Orscamp. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo primo, mense novembri.
Original. Sceau enlevé.
SI
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 51. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/19209ebe-4c0d-4ad7-ab19-5751ca147bb6/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success