Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 58. , S. 70
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 58. , S. 70
58.
Adam, Dei gratia Morinensis episcopus, omnibus ad quos presentium noticia pervenerit, in Domino salutem. Noverit universitas vestra, quod Lammekinus Rufus de Popringhem, filius Lammekini, filii Lammelot, olim notarii de Popringhem, cum jam ad annos discretionis pervenisset, coram nobis apud Taruanuam in curia nostra confessus est, quod conventiones, quas Theodericus Scinkel, pro curator suus, et alii amici et parentes sui, cum abbate et ecclesia sancti Bertini fecerant ex parte ipsius, dum adhuc puer esset et infra annos discretionis con- stitutus, de quibusdam scilicet portionibus oblationum altaris et de minuta decima de Popringhem et de brevibus abbatis, ratas habebat ; et sicut carta predeces sors nostri bone memorie domini Johannis, quondam Morinensis episcopi, testatur, fide interposita juravit easdem se fideliter esse perpetuo servaturum; et nos, ad petitionem partium, res predictas ecclesie sancti Bertini perpetuo possidendas confirmavimus, coram hiis testibus: Widone et Egidio, archidiaconis nostris; magistro Petro de Collemedio, Petro de Doi, canonicis Morinensibus; Willelmo
57
de Watewes, capellano nostro; Eustachio et Johanne, monachis sancti Bertini, et aliis pluribus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quarto, in vigilia sancti Jacobi apostoli.
Original. Sceau enlevé.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 58. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/35b832fc-a171-4601-b052-cc58c1369f1a/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success