Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 12. , S. 28
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 12. , S. 28


12.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Theodericus, marchio Flan- drensium, omnem contentionem et controversiam inter me et successores meos et abbates sancti Bertini de villa que dicitur Popringehem penitus dissipare volens, quemadmodum Robertus avunculus meus scriptis in posterum mansuris notificavit, sic tam presentibus quam et futuris notificare cu ravi, quid ad jus comitis attineat de eadem villa. Itaque equites in eadem villa Popringehem habitantes in expeditione comitis proficisci debent; et ni porrexerint, comes super abbatem placitando emendationem^, vel bot accipiet ab ipso abbate, quod remanserint. llli vero qui in predicta villa ad batncerk constituti sunt, debent comiti tantum utlandesbanwerc et landeswere et placitum inde erit abbatis. Pre- terea quicumque in prefata villa Popringehem de furto aut falsis nummis, vel de alio crimine quod pertinet ad curret convicti fuerint, ad abbatem tota terra ipsorum et tertia pars substantie devolvatur; ad comitem vero due partes sub- stantie redibunt. Porro abbas placitabit, et justieiam faciet in supradicta villa. Ad hoc etiam si servus comitis et confitens obierit, terram omnem substantiam ejus comes possidebit. Red i tu s autem terre ipsius comes persolvet abbati. Testes: Ogerus, prepositus S. Audomari. Ogerus, cancellarius. Willinus, castellanus S. Audomari. Balduinus de Bellan. Eustachius de Stenford. Hugo de Ravensberg. Balduinus Botel. Lambertus de Wingina. Walterus Gonela. Eustachius de Mernes. Hugo de Ocslera. Olivir de Arkas. Hugo de Monteberga.
Original. Sceau enlevc.
18
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 12. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/853274b4-077c-4c45-b020-2b831371cd47/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success