Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 34. , S. 47
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 34. , S. 47



34.
Stephanus, Dei permissione Tornacensis ecclesie humilis minister, omnibus ad quos littere iste pervenerint, salutem in Domino. Ea, que bona fide inter con- trahentes aguntur, maxime que sententia diffinitiva vel transactione legitimum finem accipiunt, perpetuo debent inviolabiliter observan; eapropter tam futuris quam presentibus per presentem paginam notum esse volumus, quia, cum contentio esset inter nos et Johannem, abbatem, ac monasterium sancti Bertini, super altari de Listrevelde, quod idem abbas dicebat se de manu laica redemisse, nos autem asserebamus ad mensam nostram specialiter pertinere, elegimus, tam nos quam abbas et sui monachi, arbitros in hac contentione, dominum Attre- batensem (1) et Radulfum Ostrevandensem archidiaconum, ut quicquid per diffini-
(1) L'évcque d'Arras, Pierre, auquel, par erreur, nous ne donnons a la page précédente que la qualilication de prêtre. La date de l'acte précédent est du 12 Mars ИУ8 (n. s.)
и
tivam sententiam sive transactionem aut compositionem statuerent, firmiter observaremus, adjecta pena centum marcarum, quam solvere teneretur pars illa que predictorum arbitrio non pareret. Post multas autem contentiones et alter- cationes, nobis et predicto abbate et monachis consentientibus et volentibus, in hane pacis et concordie formam, predictis mediantibus arbitris, convenimus: monasterium sancti Bertini predictum altare cum appendiciis suis tenebit et libere habebit de episcopo Tornacensi perpetuo, salvo jure episcopali et archidiaconali, scilicet sompniatis (1), synodis et aliis justiciis seu consuetudinibus Christianitatis, ad censum septem librarum Flandrensis monete, quas singulis annis idem monas terium solvet Tornac i episcopo infra viginti dies post Nativitatem Domini. Verum quia predictus abbas et conventus quadam solutione pensionis annue Gerardo militi et Aalidi uxori ejus, de quorum manu altare redemerant, tenebantur, ad levamen hujus gravaminis statutum est ab arbitris, ut quamdiu idem G. et A. uxor sua viverent, de predictis septem libris centum solidos tantum singulis annis reddant episcopo termino prestituto; altero autem, vel de medio sublato, vel ad religionem converso, sex libras reddent; utroque vero, vel mortuo, vel converso, totas septem libras, sicut predictum est, episcopo an- nuatim persolvent. Hanc compositionem et pacem, tam nos et capitulum beate Marie Tornacensis quam abbas et conventus sancti Bertini, observaturos firmiter promisimus, et ad ejusdem rei perpetuam firmitatem presentem inde scripturam fieri et ipsam sigillis tam nostro quam capituli beate Marie Tornacensis lecimus confirman. Eorum qui interfuerunt signa et nomina subnotantes: Signum domini . Hugonis, Cameracensis electi. S. Johannis, abbatis de Falempin. S. Manerii, abbatis de Hasnonio. S. magistri Radulfi, junioris, archidiaconi Attrebatensis. S. Gossuini et Theoderici, archidiaconorum Tornacensium. S. Stephani et Walteri, canonicorum Tornacensium. S. magistri Hugonis, Ambianensis. S. Bartholomei et Martini, canonicorum Att rebaten si um. S. Marcelli, capellani nostri. S. Guarini, socii nostri. S. Walteri, presbiteri et socii G. archidiaconi. S. Fulcardi et Walteri, monachorum sancti Bertini. S. Arnulfi, decani Christianitatis Brugensis. S. Erem- baldi, presbiteri de Russeleda. Actum Duaci, anno Dominice Incarnationis mil- lesimo centesimo nonagesimo VIIIe, quarto idus martii.
Original. Sceaux enlevés.
(1) Sompniata, dans d'aulres chartes somniata, sonniata et soigneia. Ce mot signifie une prestarte, une redevance, dont la nature dilférait d'après les concessions stipulées dans les chartes. Nous croyons qu'ici il signifie frais de séjour de l'évêque à Lichtervelde. Dans une charte de Lambert, évéque de Noyon, de 1122; il est dit: Somniatas, sive obsonia et quas- dam exactiones quae plerumque ad nostrum servitium fiunt, Uli penitus relaxamus.
Où
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 34. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/9e350e0a-b82a-414b-af65-565e49ecc18a/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success