Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 33. , S. 46
33.
P. divina patientia Attrebatensis ecclesie minister humilis, et R. Ostrevan- densis archidiaconus, omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem in Domino. ^a 4ue bóna fide inter contrallentes aguntur, maxime que sententia diffinitiva vel transactione legitimum finem accipiunt, perpetuo debent inviolabiliter obser van. Ea propter tam futuris quam presentibus per presentem paginam notum esse volumus, quia, cum contentio esset inter dominum Stephanum, Tornacensem episcopum et abbatem ac monasterium sancti Bertini, super altari de Lictre- velde, quod idem abbas dicebat se de manu laica redemisse, episcopus autem asserebat ad mensam suam specialiter pertinere, elegerunt nos arbitros in hac contentione, ut quicquid per diHinitivam sententiam sive transactionem aut com- positionem statueremus, utraque pars firmiter observaret, adjecta pena centum marcharum quas solvere teneretur pars illa que nostro arbitrio non pareret. Post multas autem contentiones et altercationes, utraque parte consentiente et volente, in hanc pacis et concordie formam, tam episcopus et capitulum suum quam abbas et suus conventus nobis mediantibus convenerunt: Monasterium sancti Bertini predictum altare cum appendiciis suis tenebit et habebit libere de epis- copo Tornacensi perpetuo, salvo jure episcopali et archidiaconali, scilicet son- niatis, synodis et aliis justiciis sive consuetudinibus christianitatis, ad censum Septem librarum Flandrensis monete, quas singulis annis solvent domino Tor nacensi et cuilibet suo successori infra viginti dies post Nativitatem Domini. Verum quia predicti abbas et conventus quadam solutione pensionis annue Gerardo militi et Aelidi uxori ipsius, de quorum manu altare redemerant, tenebantur, ad levamen hujus gravaminis statutum est, ut quamdiu idem Gerardus et Aelidis uxor sua viverent, de predictis Septem libris centum solidos tantum singulis annis reddant episcopo, termino prestituto; altero autem vel de medio sublato vel ad religionem converso, sex libras; utroque vero vel mortuo vel converso, totas septem libras, sicut predictum est, annuatim persolvent episcopo. Hanc compositionem et pacem, tam episcopus quam archidiaconi, et quidam canonici Tornacenses, qui ex parte capituli venerant, sese bona fide observaturos firmiter
53
promiserunt. Ad majorem vero securitatem litteras suas hujus compositions con- tinentiam habentes conscripserunt, predicto episcopo litteras sigillis abbatis et conventus sancti Bertini consignatas accipiente, et eodem suas sigillis, tam suo quam capituli Tornacensis, confirmates abbati reconsignante. Quod ut firmum et stabile permaneat et ne super his, que bona fide sanoque consilio tractata sunt et terminata, de cetero jurgium oriatur, presenti pagina conscribi et sigillis nos- tris fecimus confirman; eorum, qui interfuerunt, nomina subnotantes: dominus Hugo, Cameracensis electus; magister Radulfus, archidiaconus Attrebatensis; Gos- suinus et Terricus, archidiaconi Tornacenses; Ste. et W., canonici Tornacenses; Johannes, abbas de Falempin; Manerius, abbas Hasnoniensis; F. et W., mo- nachi sancti Bertini ; Arnulfus, decanus Christianitatis Bruggensis; magister Hugo, canonicus Ambianensis; Martinus, Everardus et magister Bartholomeus, canonici Attrebatenses. Actum apud Duacum, anno Dominice Incarnationis millesimo cen tesimo nonagesimo septimo, IUI0 idus martii.
Original. Sceaux enlevés.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 33. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/af5b80c2-3bc4-45ae-9fd3-3c901b43844a/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success