Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 20. , S. 34
20.
Ego Robertus, Dei gratia Insulensis prepositus et Flandrie cancellarius. Notum esse volo omnibus, quod, cum ecelesia sancti Bertini per terram, quam Riquardus,
21
filius Geroud, et Willekinus, privignus ejus, et Walterus Lappekin, in Bercla censualem tenent de comite, exitum de jure et antiqua consuetudine ad stratam comitis, sicut idem ipsi vir i in mea а�? ratiocinatorum Furnensium audientia recognoverint, haberet, nec tamen idem exitus pro sua parvitate et angustia ecclesie sufficeret; prenominati tres viri de terra propria memorato exitui con tigua tantum vendiderunt, atque in presentia mea werpiverunt, ut dilatata perinde via quadrigarum exitus et reditus ibidem libere possit existere. Sane hoc ea conditione factum est, quod predicti ill i tres integrum debitum comiti persolvent de via illa cum reliqua terra sua sicut prius fecerunt. Poterunt etiam monachi sancti Bertini viam illam fossato separare de terra illorum quandocumque volue- rint. Ut autem hoc ratum permaneat, sigillo meo presens scriptum muniri feci; et testes subscripsi: S. Gerardi notarii et sigillarii. S. Lambini notarii. S. Ri- quardi notarii. S. Gerardi de Lardario. S. Erembaldi Mosin. S. Fulcramni pre- conis. S. Erembaldi Baddekin (1).
Original. Sceau enlevé.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 20. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/b771cf84-1b54-4da8-b068-eb3d1f285812/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success