Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 63. , S. 75
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 63. , S. 75
63.
W. de Belunia, dominus de Molenbeka, Thomas de Lampernessa et R. Blavot, milites, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint pre- sentes pariter et futuri, quod Johannes Lauwart de Eggafridicapella, miles, coram nobis et aliis hominibus comitis Flandric et scabinis Furnensibus apud Furnes in domo comitis constitutus, dedit in elemosinam ecclesie sancti Bertini quinque mensuras terre et triginta tres virgas in parrochia de Stenkerka, que terra dicitur Rolandesstic, et eandem ecclesiam de omni debito quitam clamavit. Preterea, ut dicta ecclesia predictam terram sine omni calumpnia pacifice in perpetuum possideret, loco illarum quinque mensurarum assignavit coram nobis filiis suis octo mensuras terre de hereditate sua in concambium terre feodalis quam emerat a Johanne Ledeganc; insuper et omnia, que tenebat a comite Flandrie, erga pre dictam ecclesiam obligavit, quod ipsa de predicta terra a se vel heredibus suis nullam pertuibationem vel molestiam sustinebit. Actum anno Domini M0 CO tricesimo tercio, mense septembri, coram hiis scabinis: Herberto de Lensela, Johanne Crane, B. Mol, Waltero Wlpi, Johanne Rupho, Baldewino Buscera, militibus; W. Balch, Egidio Г. AgaT..ldeurno, Galla, Weitino, Sannekin, et Heclino de Ha, Waltero, priore de Egfridicapella, Matheo monaco et multis (aliis).
Original. Sceaux enlevés.
G2
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 63. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/c66c2ac8-e94a-4b93-9fa2-ce46047d1583/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success