Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 31. , S. 44
31.
Willelmus, Dei gratia Remensis archiepiscopus, sanete Romane Ecclesie atque Sanete Sabine cardinalis, apostolice Sedis legatus, omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem. Notum facimus tam presentibus quam futuris, quod nos, inspectis litteris nobilis vi ri Willelmi Atrebatensis advocati et domini Tenremunde et Betunie, perpendimus, quod idem Willelmus et uxor ejus Matil- dis dederunt in elemosinam ecclesie Beati Bertini altare de Lictervelde cum decima
31
et pertinentiis suis libere in perpetuum possidendum; et banc elemosinam suam litteris suis auctenticis confirmaverunt. Nos autem eandem elemosinam approbantes et ratam habentes et firmam presentis scripti pagina communimus et sigilli nostri karactere confirmamus. Actum apud sanctum Audomarum anno Dominice Incar- nationis millesimo centesimo nonagesimo septimo. Datum per manum Mathei cancellarii nostri.
Original. Sceau enlevé.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 31. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/cb31aebd-1420-48e0-9e8b-2422c90a5847/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success