Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 55. , S. 67
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 55. , S. 67



55.
Ego Gillebertus, castellanus Bergensis, notum esse volo omnibus hoc inspec- turis, quod decimas, quas habeo in parochiis sancti Bertini, Lisweghe et
51
Coudekerka, pignori obligavi ecclesie sancti Bertini pro mille et sexcentis libris Flandrensibus usque ad decem anuos tenendas; quibus elapsis decime predicte redimi poterunt de anno in annum, et terminus redimendi erit in medio martio; qui terminus si transient, non poterunt decime redimi, nisi post sequentem augustum; et quia decima de Lisweghe vendita erat ad tempus Burgensibus de Brugis, ego debeo eam ecclesie quitare. Debeo etiam erga matrem meam deci- mam de Coudekerke quitare eo quod annui redditus quinquaginta librarum sunt ei assignati super eandem decimam in dotalicium; quod si non facerem, ecclesia sancti Bertini retinebit michi de predicta pecunia quingentas libras, donec illam decimam quitaverim, et nichilominus tenebit eandem decimam in pignore, sicut predictum est; sed inde annuatim solvet matri mee quinquaginta libras, donec ipsam decimam guerpicrit. Debeo etiam uxorem meam, cui decimam de Lis- weghe in dotalicium dedi, ante episcopum Tornacensem adducere, et etiam episcopum Morinensem, ad faciendam sufficientem securitatem ecclesie, quod durante pignore ipsa occasione dotalicii nullum ei inferret gravamen. Jus etiam, quod habet Riquardus in ducendis decimis predictis, debeo ecclesie quitare. Quod etiam predictas decimas ecclesie sancti Bertini bona fide guarandizabo, me per presentem cartam obligo, et totam terram meam, fide interposita jurans, quod de predictis omnibus ecclesiam predictam servabo indempnem; et de hoc etiam plegios dedi dominum Walterum de Formeseles et dominum Willelmum de Bergis et dominum Baldevinum de Prat, qui omnes sc obligaverunt ad petitionem meam per cartas suas de pace et indempnitate ecclesie tenenda, et hoc etiam coram predictis episcopis bona fide debent jurare se observat uros; et etiam Boidinus de Billeka ad idipsum tenetur fide interposita. Ad summonitionem quoque ecclesie sancti Bertini debemus ego et predicti viri ante dominum vel dominam terre venire et ibi predictas conventiones recognoscere, et cum rogare ut eas approbet et confirmet; quod ut hoc ratum et firmum permaneat, predictas conventiones sigillo meo confirmo. Actum feria secunda post Annuntiationem, dominicam in proximo pascha, anno Domini scribendo M° CC° XXIIo.
Original. Sceau enlevé.
55
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 55. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/f80dfc38-eb88-49f5-812e-596764dfe701/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success