Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 291, S. 279
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 291, S. 279
Nos Gerlacus de Leyser miles et Gela eius uxor. Universis
17 *
260
presens scriptum visuris et audituris volumus esse notum quod nos unanimiter unaque voluntate pariter et consensu vendidimus et vendimus tradidimus et tradimus per presentes Lewantino et Hayncgede uiori sue, iudeis Confluentinis, ementibus et reci- pientibus pro ipsis et ipsorum heredibus ortum unum qui situs est in terminis Confluence, ex cuius uno latere possidet domi nus Henricus perpetuus capellanus altaris sancte Katherine vir ginis in ecclesia sancti Florini in Confluentia, ex alio ac ex ter cio latere possident . . monachi de Veteri Monte, ex quarto latere est litus Muselle, et si qui alii sunt confmes, pro quatuor- decim marcis denariorum usualium bonorum et legalium. Quam pecuniam nobis confitemur esse numeratam traditam et assigna- tam, exceptioni pecunie nobis non numerate non tradite non solute omnino renunciantes, et exceptioni doli, fori, actioni in factum, condictioni sine causa et omni alii auxilio iuris vel facti quod posset obici vel opponi contra presens instrumentum vel factum et nobis prodesse in aliquo et dictis emptoribus obesse similiter renunciamus contra aliquod premissorum venire. Acta sunt hec anno domini м.�?�?. octuagesimo quarto, dominica Cantate.
Presentibus Sifrido seniori; Conrado; Anselmo; Wirico; Ludewico; Sifrido iuniori; Gyselberto; Henrico Curiali; Hen rico de Aldenwelt; Theoderico de Mulen; Conemanno; Ger nodo; Nycholao de Parva Confluentia et Gerlaco de Valendere, scabinis Confluentinis, et quam pluribus aliis fide dignis.
In cuius rei testimonium robur et perpetuam firmitatem presens scriptum sigillo universitatis Confluentinerogavimus com- muniri et predictis . . iudeis sit traditum communitum.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 291, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/01f1aba8-34e3-4109-81db-a0595b4c0a79/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success