Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 281, S. 272

Martinus episcopus etc. Dilectis filiis . . preposito decano et scolastico ecclesie Cardanensis Trev. dioc. salutem etc. Con- questi sunt nobis dilecti filii. . commendator et fratres hospi- talis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitan. in Confluentia, quod abbas et conventus monasterii de Hemmenrode cistercien, ordinis Treveren. dioc. super certis debitis et possessionibus et rebus aliis ad dictum hospitale spectantibus iniuriantur eisdem. Ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus qua- tinus partibus convocatis audiatis easdem et appellatione remota fine debito decidatis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observan; testes autem qui fuerint no- minati, si se gratia odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes biis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur. Datum apud Urbem Ve- terem, v. kal. maii, pontificatus nostri anno tertio.
- Orvieto
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 281, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/0215fc34-c1d4-47a0-92a8-74830c0f7565/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success