Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 226, S. 219
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 226, S. 219
Nos Salatinus nobilis et dominus de Isenburg et nos Ag- nes uxor eius. Universis presentibus pariter et futuris ad quos presens scriptum pervenerit cupimus esse notum, quod nos pari voto et consensu viris religiosis . . commendatori et fra- tribus domus Theutonice in Confluentia bona nostra sita in territorio ville de Malender, que Remboldesberg dicuntur, tam- quam propria et allodia legitime vendidimus cum iuribus at
200
tinentibus universis; promittentes eisdem fratribus prestare wa- randiam per diem et annum prout fieri est consuetum. Nos igitur honestos viros et nobiles Henricum de Westerburg, Rul- mannum de Valender, Theodericum de Brunsberg, Baldewi- num de Bassenheim milites; Heindenricum dictum Schonehals et Theodericum fratrem eius, Wipertum de Seyne et Arnol- dum filium Ludewici militis de Bassenheim fideiussores con- stituimus huius rei. Promisimus insuper quod fratrem nostrum Cunradum, canonicum ecclesie sancti Gereonis in Colonia, talem habebimus quod infra festum beati Remigii confessoris dictis renuntiabit bonis simpliciter et precisse, tali adiecta con- dicione, ut si forte nos non deponeremus dictis fratribus om- nem iustam inpetitionem, si quam incurrerent ratione dicto- rum bonorum, vel si dictus Cunradus frater noster renuntiare nollet eisdem, sed dampnum inferret aliquod occasione huius fratribus memoratis, predicti fideiussores ipsos fratres a dicta inpetitione et dampno reddent liberos et indempnes; et si moniti fuerint intrabunt hospitium ad iacendum more fideius- sorio quousque sepedictis fratribus per omnia fuerit satisfac- tum. In cuius rei testimonium presentem-litteram sigilli nostri munimine duximus roborandam. Datum anno domini m.cc.lxx. tertio, in die beate Marie Magdalene.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 226, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/02b3c22e-b891-482c-ab2d-a81e83763ef6/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success