Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 756, S. 695
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 756, S. 695
Noverint universi etc.') frater Bonacursus etc. frater Gai- lardus etc. inspeximus quasdam litteras domini Innocencii pp. mi. sanas et integras non abolitas non cancellatas non rasas nec in aliqua sui parte viciatas quarum tenor per omnia talis est.
Innocentius etc. Venerabilibus fratribus archiepiscopis etc. Dilecti filii magister et fratres domus hospitalis sancte Marie Theutonicorum lerosolimitan. post concilium multipliciter fati- gati ut asserunt graves querimonias coguntur in nostro audito- rio replicare. A capellanis quidem illorum fidelitatem et obe- dienciam preter solitum queritis et quia vestre nolunt satisfacere voluntati, eos pro vestre voluntatis arbitrio molestatis, non .attendentes quantum sit iamdictis fratribus consideratione obse- quii quod christianitati in partibus transmarinis exhibent defe- rendum. Quia igitur gravamen eorum sustinere in paciencia non debemus quibus quantum cum deo possumus prescripti ob- sequii et sue devotionis intuitu in sua tenemur iusticia provi- dere, universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus a capellanis ecclesiarum que pleno iure iamdictis fratribus sunt concesse, nec fidelitatem nec obedien- ciam exigatis, quia tantum Romano pontifici sunt subiecti, ab aliis vero iuramentum fidelitatis non queratis set obediencie sitis promissione contenti. Scituri quod si eos post prohibitionem uostram indebite gravaveritis, non sine rubore vestro ipsorum curabimus auctore domino iusticie providere. Privilegium qui- dem meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate. I)a- tum Lugduni, n. non. maii, pontificatus nostri anno tercio.
Quas quidem litteras etc. religiosi viri fratris Iohannis magni preceptoris domus hospitalis sancte Marie Theutonicorum etc.
Ego Iohannes clericus etc. vocatis et rogatis.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 756, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/03c318b5-c1b5-4582-9ea3-2fe11e421225/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success