Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 196, S. 197
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 196, S. 197


Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 196, S. 197
Nos Hugo de Reno et Wendelmodis uxor nostra omnibus presentem litteram inspecturis notum esse cupimus quod nos libera voluntate nostra et unanimi consensu commendatorem et fratres domus Theutonice sancte Marie Traiectensis priorem Predicatorum gardianum Minorum fratrum Traiectensium et nostrum confessorem elegimus in nostros manufideles, assig- nando commendatori et fratribus domus Teutonice predictis terras possessiones domus nostras et omnia bona nostra mo bilia et immobilia que possidemus vel que possidebimus et que nunc habemus et habituri sumus ubicunque potuerunt in- veniri, ut videlicet idem commeudator et fratres domus Theu tonice iam dicte consilio prioris et gardiani et confessons pre- dictorum de bonis nostris post mortem nostram secundum quod in vita legabimus, singulis locis et personis spiritualibus,
Urkundenbuch des deutschen Ordens. 12
178
miserabilibus seu consanguinitate nobis iunctis indigentibus, apud quos elemosine pie collocentur infra annum obitus no- stri exhibeant vel faciant exhiberi. Que vero de omnibus bo- nis nostris dictis commendatori et fratribus ut dictum est as- signatis de legatis superexcreverint, in subsidium terre sancte ad opus domus Teutonice Traiectensis volumus ut integraliter convertantur. Volumus etiam quod post mortem unius nostrum superstes continentiam seu castitatem perpetualiter observabit. Nichilominus litteris testamenti nostri primo confectis in sua firmitate de nostro communi consensu permanentibus et vi- gore. Et sunt testes huius testamenti seu donationis nostre legitime frater Wilhelmus de Brugge ordinis Minorum, Hu- bertus presbiter in Reno, Hugo presbiter in Wageninche, Al- bertus presbiter, Philippus de Runinge miles, Helias de Wer- cunde, et alii plures. In cuius rei testimonium et perpetuum muuimen presentem litteram sigillis venerabilis patris nostri H. Traiectensis episcopi, prioris fratrum Predicatorum, gar- diani Minorum fratrum et commendatoris Traiectensis rogavi- mus et fecimus communiri. Datum anno domini m.cc.lxiii., in festo beate Marie Magdalene.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 196, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/05a59dae-d158-4bd4-b81f-ec888902fdb2/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success