Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 121, S. 145
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 121, S. 145
Frater Theodericus de Gruningin, preceptor Lyvonie, vices magistri gerens per Alemaniam, universis in Christo dilectis fratribus domus Theutonice fraternam in domino caritatem. Notum esse volumus caritati vestre, quod nos bona domus nostre in Businsheim pro debitis solvendis, a magistro nostro fratre Henrico de Hoinlo in curia Romana contractis, vendere compulsi sumus. Sed quia frater Conradus de Buthingin com- mendator ,et fratres in Marthburg pro eisdem debitis se in sexaginta marcis obligaverunt, eidem domui in Marthburg pre- dicta bona pro prenominata pecunia libere contulimus et ab- solute, presentem paginam sigillo nostro munitam ipsis con- ferentes.
Testes etiam sunt: Frater Ulricus de Durne. Frater Lude- wicus de Othingin. Frater Anselmus: sacerdotes. Frater Alber- tus de Bastheim, commendator in Mergintheim. Frater Conradus de Buthingin, commendator in Marthburg. Frater Volpertus.
Acta sunt hec anno domini si cc.xl. quinto, mense Iulio.
1221 Werner von Boland, der reichstruchsess, verbietet allen zoll- nern und beamten in Sternberg und anderwarts, die briider des deutschen ordens irgendwie zu belastigen. Mainz, 1247 april 30.
W. de Bolandia, sacri imperii dapifer, universis quos pre- sens scriptum videre contigerit salutem. Attendentes quoniam
126
personis spiritualibus benefacere sit lucrosum, speciali tamen quadam dilectione fratres Theutonice domus amplectentes, eos a nobis et nostris volumus specialius promoveri. Unde preci- pimus sub obtentu gracie nostre omnibus teloneariis et officiariis nostris qui pro tempore sunt constituti in Sterrenberc et in aliis nostris locis, ne dictos fratres in personis vel rebus molestare presumant. Rogamus etiam omnes ad quos iidem fratres cum litteris nostris pervenerint, ut nostri perpetui servicii respectu de gratia eis a nobis concessa in perpetuum gaudere permittant. Datum Maguntie, anno domini m.cc.xl.vii. , in vigilia aposto- lorum Philippi et Iacobi.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 121, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/05b052a6-8b2c-45ce-a5e5-55b4bb557483/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success