Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 263, S. 253
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 263, S. 253
Iudith magistra reclusorii in insula apud Valinder Treviren. dyoc, Elizabeth reclusa ibidem cetereque sorores seu recluse eiusdem reclusorii omnibus inperpetuum. Ne facta moderno- rum que digna sunt memorie posterorum frustrentur ignoran- tia decet et expedit ea sigillorum et scripti munimine vivoque testimonio perhcnnari. Hinc est quod nos universis et singulis presentibus et posteris presentes litteras inspecturis et audi- turis notum esse cupimus et tenore presentium publice pro- testamur et recognoscimus quod nos de communi consensu et unanimi voluntate singulorum et omnium nostrum et pre- cipue Elyzabeth consororis nostre iusto vendicionis et emptio- nis titulo vendidimus et in hiis scriptis vendimus religiosis vi- ris .. commendatori et fratribus Theutonice domus in Con- fluentia quartam partem hereditatis iure hereditario et ex suc- cessione legitima devolutam ad E. consororem nostram iam dictam necnon ad nos et nostrum reclusorium nomine ipsius, iacentem in terminis ville que vocatur Buvenheim, tam in agris arabilibus quam in terra vineata, ex una parte iuxta bona predictorum.. commendatoris et fratrum, et ex alia in ter bona Gerardi qui vocatur Leo fratris dicte E. consororis nostre et Christinam bone memorie Syberti quondam militis de Rocheme sororem eiusdem, pro xxiiii. marcis legalium sterlingorum, xii. solidis pro marca qualibet computatis, pe- cunie numerate nobis solute tradite et assignate; renunciantes exceptioni non numerate non solute non tradite non assignate pecunie; quam pecuniam sive pretium confitemur nos in usus nostros et predicti reclusorii nostri necessarios convertisse.
234
Bona fide promittentes prefatis.. commendatori et fratribus sollempniter stipulantibus seu ipsorum sindico vice et nomine eorundem, secundum ius et consuetudinem opidi Confluen. de bonis eisdem eis facere et prestare debitam warandiam, om- nem contradictionem reclamacionem et impeticionem deponere auctorizare et disbragare et a quolibet impeticioni defendere et vendicionem et empcionem predictas ratas ac firmas tenere inperpetuum et per nos vel per alios quocunque modo arte ingenio sive causa contra non facere vel venire et possessio nem dictorum bonorum ad usus dictorum.. commendatoris et fratrum exivimus et eximus et possessionem liberam et vacuam in ipsis bonis tradidimus et tradimus effestucando re nunciantes ore manu et calamo bonis superius recitatis. Re- nunciamus etiam simpliciter et expresse exception! doli fori condictioni sine causa privilegiis litteris impetratis et impe- trandis actioni et exceptioni in factum omnique alii auxilio iuris canonici vel civilis quod nobis vel alicui nostrum contra predicta vel infrascripta vel aliquod eorum posset aliqualiter suffragari. Ut autem predicte vendicionis et empcionis con tractus ratus maneat inperpetuum et inconvulsus, presens in- strumentum conscribi et sigillo scabinorum ConQuen. nos pro una parte et dicti.. commendator et fratres pro alia petivi- mus et obtinuimus communiri.
Et nos.. commendator et fratres predicti; nosque Sifridus dictus Spedil, Anselmus, Conradus filius Gerburgis, Nicholaus de Parva Confluentia, Gilo, Erwinus, Loduwicus, Sifridus iu nior, Tilmannus de Mulne, Obelo, Wiricus et Gernoit, scabini Confluen., premissa omnia et singula sic esse protestamur et vera. Nos autem scabini iam dicti recognoscimus quod ad preces dictorum contrahentium sigillum nostrum presentibus est appensum. Acta sunt hec Confluen. coram scabinis iam predic ts, anno domini м.�?�?. octuagesimo, xvii. kal. iunii.
Presentibus Bertelfo nostro capellano. Rudegero de Insula milite. Iacobo filio Wilhelmi dicti Prasemere. Conrado de Bu- vinheim et quam pluribus aliis ad hoc vocatis pro testimonio specialiter et vocatis.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 263, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/06d1d734-8aa4-4122-8e63-bbddddee546b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success