Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 683, S. 634

In nomine sancte et individue trinitatis, amen. Otacharus dei gratia dominus regni Boemie, dux Austrie et marchio Mo- ravie. Omnibus in perpetuum salus etc. Notum esse volumus quod nos ecclesiam in Leybendorf in pede montis Greyzenstain sitam in Austria, cuius ecclesie patronatus ius ad nos pertinet, pleno iure magistro et fratribus domus hospitalis sancte Marie Theutonicorum in Ierusalem qui pro nomine crucifixi personas exponere mortis periculis non formidant, unum reputantes vi- vere sive mori, cum ipso iure patronatus de consensu uxoris nostre Margarete necnon nostrorum Austrie n obilium universo- rum perpetuo contulimus retinenda etc.
Testes vero huius facti sunt hi: Otto comes de Hardekke. Otto de Meyssowe. Chunradus de Hintperch. Chunradus de Zekkingen. Otto de Haslowe. Heinricus de Lichtenstain. Otto camerarius de Berchtoldesdorf. Ludwicus de Nettinsdorf. Albero
169
et Ludwicus fratres de Zekkingen. Wernhardus Pruscelo. Cha- doldus et Sifridus Orphani. Minhardus de Zinzinsdorf. Andreas frater Renescii de Moravia. Otto in Foro. Chunling magister monete Wiennensis, et alii quam plures.
Actum apud Sitzzenperch, anno domini m.cc.lx.; datum per manum magistrorum Arnoldi et Ulrici prothonotariorum nostro- rum, id, februarii.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 683, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/072c82f5-49bf-48eb-ad0f-607bf0f203d3/charter>, accessed 2025-03-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success