Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 41, S. 62
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 41, S. 62
In nomine sancte et individue trinitatis. Sifridus dei gratia sancte Mog. sedis archiepiscopus omnibus presentis evi fidelibus et futuri, ad quorum venerint hec scripta conspectum, salutem in perpetuo salutari. Acta serenorum regum et sublimium per- sonarum quanto a celsiori auctoritate procedunt, tanto ea con- venit sollempnioribus indiciis roborari testium et scriptorum, quibus scrupuli excludantur oblivionis et litis. A nostra igitur memoria non labatur, quod dominus Fridericus inclitissimus Ro manorum et Sicilie rex semper augustus parochiam in Morle et filiam eius capellam in Holzburc, ob remissionem peccaminum et sa- lutis sue profectum, sancte Marie in Ierusalem Theutonico con
43
tulit hospitali; ex parte cuius nobis fuit humiliter supplicatum, ut donationis regie libertatem confirmationis nostre munimine suppleremus. Quapropter donationem eandem, sicut ab illustris- simo rege prefato pie ac salubriter est effecta, gratuite duximus approbandam, ipsamque auctoritate metropolitica confirmamus. Statuentes ut in ipsa parochia, qui etiam filie provideant in di- vinis, perpetui ministrent pastores, tali eis stipendio assignato, quo decenter valeant sustentari et tam diocesano quam archi- diacono iura exsofvere debita et consueta. Sub interminatione igitur anathematis inhibemus, ne ulla ecclesiastica secularisve persona huic confirmationi nostre presumat ausu temerario con- traire. Quod si quis attemptaverit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, beati Martini et excommunicationis nostre penam se noverit iucursurum.
Testes autem sunt: Heinricus prepositus, Boppelinus deca- nus, Godefridus custos, Conradus cantor, Heinricus archipres- biter, magister Heroldus, canonici maioris ecclesie Mogunt.; Arnoldus decanus, Burcardus custos sancte Marie ad Gradus. Rupertus comes de Nassowe. Godefridus de Eppenstein. Ger- lacus de Budingen. Heinricus de Isenburc. Fridericus de Kel- browe. Wernherus et Philippus de Bonland. Conradus camera- rius et Eberhardus. Ilbertus de Etchenstein et Heinricus frater eius. Hartmundus et Franco de Escheburn, et alii quam plures.
Datum Moguntie, anno incarnationis dominice m.cc.xix. , octavo kal. decembr., pontificatus nostri anno nono decimo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 41, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/0ba8a386-368b-4797-8136-e945759e5695/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success