Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 741, S. 680
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 741, S. 680
215
aufhebend, verkaufen denselben ietzt fiir fiinfzig mark ihren weinberg zu Lay. 1276 mai 23.
Universis presentes litteras inspecturis . . prior, magistra totusque conventus in Vulfirsberch ordinis sancti Augustini no- tum esse cupimus publice protestantes quod cum nos necessi- tate interveniente vineam nostram que integrum iuger continet in villa Leye in lloro qui Kummede dicitur sitam seu iacentem et duas karratas vini de bonis nostris in curte nostra apud Par- vam Confluentiam concorditer et unito consilio vendidissemus et tradidissemus pro pretio septuaginta et quatuor marcarum den. bonorum et legalium, que nobis fuerant plenarie numerate, honestis personis Iohanni ac Herburgi uxori sue civibus Confluen. tali conditione subiuncta quod fructus tani vinee quam vini pre- dicti recipere debereut ad tempora vite sue, ipsis vero defunctis tam vinea quam vinum predictum ad nos et nostrum monaste- rium deberet reverti integraliter exclusis successpribus seu he- redibus eorundem; cui ordinationi venditioni seu traditioni re- nunciamus simpliciter et expresse ore et calamo ipsasque tenore presentium decernimus non valere: nunc autem inter nos or- dinavimus et concordavimus in hunc modum, videlicet quod lohannes et Herburgis predicti dictis duabus karratis vini sibi annis singulis quamdiu viverent persolvendis renunciant bona fide et simpliciter propter deum, item viginti quatuor marcis defalcandis de septuaginta et quatuor marcis predictis renun- ciant propter deum, dictamque vineam pro quinquaginta marcis que superstes sunt in perpetuum possidebunt; ita quod eam post mortem suam vel ante unicuique possunt donare legare vendere seu alienare pro sue libito voluntatis. Quam pecuniam nobis confitemur esse numeratam traditam et solutam et eam in usus utiles nostri monasterii convertimus supradicti; renun- ciamusque bona fide et absque dolo de provido et maturo con- silio voluntate unanimi ac pleno consensu possessioni ipsius vinee omnique auxilio iuris canonici et civilis quod nobis contra pre- missa posset in posterum aliqualiter suffragari; reverendi in Christo patris et domini H. dei gratia Trevirorum archiepiscopi ac . . abbatis de Romersdorp consensu et voluntate super pre- missis accedente, sicut in litteris super hec confectis plenius continetur. Nos vero Iohannes et Herburgis predicti premissa confitemur omnia esse vera, renunciantes bona fide et sine dolo ac simpliciter propter deum dictis duabus karratii» vini ac vi
216
ginti quatuor marcis de septuaginta quatuor marcis predictis; pro quinquaginta vero marcis que supersunt debemus dictam vineam in perpetuum possidere.
Acta sunt hec presentibus domino Dithardo de Paffindorf milite, scolteto Confluentino. Sifrido Spedil seniore; Anselmo; Conrado; Sifrido Spedil iuniore; Henrico Klovelouch; Weltero de Kessilinheim; Nicolao de Parva Confluentia; Wirico; Henrico Hovesche; Thelemanno de Mulne; ac Henrico de Aldinvelt, scabinis Confluen., et quampluribus discretis et honestis viris tam clericis quam laicis fidedignis ad hoc vocatis pariter et rogatis.
In huius rei testimonium presentes litteras Iohanni et Her- burgi predictis tradidimus sigillatas sub sigillo nostri monasterii ac honorabilium et discretorum virorum . . abbatis de Romers- dorf, domini Salentini de Isenburch ac oppidi Confluen., quo- rum sigilla ad preces nostras presentibus sunt appensa. Anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo sexto, in vigilia pentecostes.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 741, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/11a9059e-c357-4ada-834b-6cb28cc2e049/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success