Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 301, S. 288
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 301, S. 288
Frater Conradus de Fuchtwangen ordinis sancte Marie Theutonicorum per Allemanniam preceptor. Cum Hedewigis relicta quondam Eckehardi dicti institoris scabini Wezlariensis soror nostra dilecta pro remedio anime sue et parentum suo- rum altare sancte crucis in ecclesia beate Elyzabeth domus nostre in Marburg bonis suis dotaverit et redditus certos de quibus sacerdos in eodem altari serviturus sustentan possit eidem altari deputaverit dederit et iam libere resignaverit in hunc modum quod decetero numerus fratrum sacerdotum in uno excrescat sacerdote qui dicto altari in perpetuum officia celebret divinorum; cumque eadem Hedewigis ob reverentiam beate Elyzabeth marcam unam reddituum ad lampadem in capella nuper instaurata iuxta iamdictam ecclesiam sita semper arsuram dederit et iam libere resignaverit: nos dicte Hede wigis sororis nostre voluntati pie per omnia obtemperare vo tantes, accedente nihilominus consensu et voluntate unanimi fratris Gerlaci de Didenshusen commendatoris et aliorum fra trum nostri ordinis in Marburg, omnem huiusmodi ordinatio nem suam ratam habentes et gratam presentibus confirmames, volentes et firmiter statuentes ne aliqui dicte domus nostre in Marburg commendatores seu reliqui fratres hanc ordina tionem a nobis confirmatam et approbatam mutare vel impe dire audeat quoquo modo. Nobis quoque et successoribus nostris servare volentes ut si aliqui commendatorum seu alio rum fratrum contra hanc ordinationem venire presumpserint, quicunque nobis pro tempore in officio nostro successerit, talem temerariam mutationem possit et debeat revocare, in cuius facti testimonium et robur perpetuum presentem litte- ram cum appensione sigilli nostri sepe dicte Hedewigi sorori nostre duximus porrigendam. Datum anno domini m.cc.lxxxvii., sexto idus martii.
269
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 301, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/13429ea6-6e0e-410a-85a9-191b4238d749/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success