Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 618, S. 587
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 618, S. 587
122
zu den Templern iiberzutreten, schriftlich vorzeigen konn- ten. Lyon, 1245 ian. 17.
Innocentius etc. Dilectis filiis magistro et fratribus hospita- lis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimit. etc. In venerandis domibus militie Templi et Hospitalis ac in vestra etiam semper sicut audivimus observatur, quod nullus ex fratribus ipsarum domorum ob aliquam causam in alterius fratrem recipitur, im- mo si aliquis ex eisdem de sua domo recedens ad aliam quan- doque confugiat et nullatenus redire velit ad suam, resignato habitu fratribus quos reliquit, domum ad quam confugit egre- ditur religionem aliam intraturus. Verum licet nos pro pace ac quiete vestri ordinis que per fratrem Gerardum de Malberch quondam magistrum vestrum si remausisset in illo graviter po- terat perturbari, duxerimus sustinendum quod transiret ad Tem- plarios ipsorum habitum recepturus, tamen ne propter hoc or- dini vestro aliquod in posterum possit preiudicium generari, auctoritate presentium districtius inhibemus quod nullus fratrum vestrorum ad Templarios ipsos de cetero transire presumat, nec aliquis etiam ex eisdem cum fratre transeat memorato, eis dum- taxat exceptis, qui sibi postquam vobis suum resignavit magi- sterium adheserunt, et nostras de transeundi licentia litteras presentabunt. Nulli ergo etc. Dat. Lugduni, xvi. kal. febr., pontificatus nostri anno secundo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 618, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/184f09e7-3d15-4cd4-af8c-ba36b3b92436/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success