Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 325, S. 312
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 325, S. 312
In nomine domini, amen. Universis presens scriptum vi rons et audituris imperpetuum. Cum olim inter nos Henri- cum de Lorge armigerum et Lucardim uxorem meam ex una parte et Cunradum germanum mei predicti Henrici et cohe redes ex altera ageretur de condividenda inter nos hereditate communi, tandem nos partes predicte de consilio amicorum nostrorum scilicet domini Friderici dicti de Litore thesaurarii ecclesie sancte Marie ad gradus Maguntine, Hermanni dicti
293
de Litore militis fratris eius, avunculorum rrueorum mei pre- dicti Henrici, necnon et domini Everholdi militis burchgravii de Brubacho et aliorum amicorum communium taliter conve- nimus quod ipse Conradus nobis cedens contentus fuit quod ei deputavimus pro parte hereditatis huiusmodi seu eum con tingente vineam unam sitam in terminis de Brubacho [in] par- ticulam magnam in loco qui dicitur super Trappam, ipso Cun- rado nobis et nostris heredibus relinquente omni utilitate alia hereditatis eiusdem; unde nos dictam magnam particulam per festucam seu calamum et oraculo vive vocis renuntiavimus ad manus et superportamus, ut utamur vulgari, et superportavi- mus ad utilitatem predicti Cunradi. Assumente itaque dicto Cunrado ordinem domus hospitalis sancte Marie Theutonico-- rum in Confluentia et professo ibidem, ipsis . . commenda- tori et fratribus et germano meo predicto placuit taliter con- venire nobiscum et nobiscum taliter convenerunt quod ipsi religiosi facientes nobis gratiam specialem concesserunt nobis pro nobis et nostris heredibus recipientibus imperpetuum ean- dem magnam particulam pro redditibus quatuor marcarum usualis monete in Brubacho annis singulis persolvendis eisdem in crastino nativitatis domini seu die sequenti; quibus solutis si ex tunc infra festum beati Andree in medietate sequente nos vel nostri heredes ipsis numeraverimus quadraginta mar cas, triginta vel viginti vel decem, nobis reddere vendicionis titulo tenebuntur pro decem marcis quamlibet marcam ipsorum reddituum et quelibet decem maree evacuabunt unam marcam de dicto censu donec eadem vinea sic ad nos libere revertatur. Promittimusque pro nobis et nostris heredibus dictis religiosis pro se et suis successoribus stipulantibus dictum censum eis solvere annis singulis omni dolo et fraude exclusis in termino suprascripto. Acta sunt hec in Brubacho, coram . . sculteto . . scabinis et aliis per quos exercetur iudicium seculare in Bru bacho. In cuius rei testimonium et robur et perpetuam firmi- tatem dictis religiosis dedimus presens scriptum sigillatum sigillis Friderici et Hermanni fratum de Litore predictorum et Ever holdi burchgravii in Brubacho antedicto. Anno domini м.�?�?. no nagesimo quarto, in vigilia purifications beate Marie virginis.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 325, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/1a887b97-5932-41fe-94bd-80fd9bfa90dd/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success