Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 344, S. 327
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 344, S. 327


Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 344, S. 327
Universis presentes litteras visuris et audituris. Nos Henri- cus de Herisbach Elyzabet eius uxor legitima Damarus frater dicti Henrici Alledis eius uxor Sophia soror dictorum fratrum Rifridus maritus eiusdem Sophie et Alhedis soror etiam Henrici et Damari fratrum predictorum notum esse cupimus et tenore presentium publice protestamur quod cum inter viros religiosos . . commendatorem et fratres ordinis hospitalis beate Marie Theutonicorum IrIm. domus Confluensis ex una parte et nos nomine nostro et heredum nostrorum ex altera foret exorta materia questionis super bonis scilicet sitis in villa Anren et eius pertinentiis in parochia de Winden, videlicet super vineis molendinis censibus et bonis aliis quibuscunque que bona quon- dam frater Anselmus de Witzillenbach eiusdem professionis re- ligiosis et ordini in elemosinam tradidit antedictis, que bona ab eisdem religiosis tanquam heredes petivimus asserentes et credentes nos in eisdem bonis ius habere, super quo tandem et multis altercationibus habitis et servatis placitis cum fratribus memoratis, quia comperimus super iure nostro investigatione et inquisitione prehabita diligenti ex relatione fidedignorum plu
20 *
308
rium et testimonio laudabili plenius veritatem videlicet quod nichil iuris et nos et heredes nostri hactenus habuimus nec adhuc habemus in bonis prefatis nec in aliquo eorundem, re- nunciavimus et renunciamus eisdem sponte coram fratre Ger hardo de Westerburg commendatore domus Theutonice in Breytbach et aliis fidedignis subscriptis. Recognoscentes pure et simpliciter omnes et singuli nostrum communiter et divi- sim, nos et heredes nostros in bonis predictis vel aliquo eo rundem nullum ius habere vel hactenus habuisse sed ipsos religiosos contra iustitiam incendiis molestasse et fatigasse la- boribus et expensis, in quorum dampnorum et expensarum aliqualem recompensationem ego Henricus de Herisbach pre- dictus me beate Marie virgini ordini et prefatis religiosis fe dere homagii obligavi et obligo per presentes. Promittimus «наш bona fide nos omnes et singuli communiter et divisim prefatis religiosis legitime stipulantibus super bonis predictis litem seu controversiam in posterum non inferre per nos aliura vel alios nec inferenti consentire sed premissa omnia et sin gula rata et firma habere et tenere et non contra facere vel venire ullo unquam tempore aliqua ratione arte ingenio sive causa. In quorum omnium testimonium et perpetuam firmita- tem presentes litteras sigillis dominorum domini Luduwici de Ysenburg ac Iohannis domini de Brunsberg virorum nobilium; Rudengeri de insula ac Iohannis nati quondam Th. de Bruns berg militum, que ad preces tam religiosorum predictorum quam nostrarum presentibus sunt appensa, prefatis religiosis tradidimus et tradimus communitas. Et nos Luduwicus, Iohan- nes, Rudengerus et Iohannes predicti recognoscimus sigilla nostra ad preces dictarum partium presentibus appendisse in testimonium omnium predictorum. Actum Almirsbach, presen tibus honestis viris Udone de Paífindorp milite, Syfrido iuniore scabino de Confluentia, Conrado de Herisbach, Luperto, Men- fredo de Poderbach, et aliis quam plurimis fide dignis in cra- stino beati Marci ewangeliste, anno domini m. trecentesimo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 344, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/1de4d146-62b4-440a-9f70-3067e6aac816/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success