Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 243, S. 236
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 243, S. 236
Henricus dei gratia Trevirorum archiepiscopus. Presentium inspectoribus vel auditoribus universis notum esse cupimus et tenore presentium publice protestamur quod nos iustis et ratio- nabilibus inclinati precibus nobis dilectorum in Christo. . ma- gistre tociusque.. conventus monasterialium de Wlfirsberg, sancti Augustini ordinis, venditionem et traditionem unius vinee que integrum iuger continet et iacet in custodia ville de Leye, in floro qui Kummede vulgariter appellatur, quam vineam ven- diderunt et tradiderunt Iohanni et Herburgi uxori sue, civibus Confluen., pro precio quinquaginta marcarum, quos den. plena- rie receperunt et in usus utiles sui iam dicti monasterii con- verterunt, ratas habemus et gratas, ipsasque prout provide facte sunt tenore presentium confirmamus. In huius rei testimonium presentes ratihabitionis et confirmationis nostre litteras.. dictis magistre totique conventui necnon et dictis nostris.. civibus tradidimus et tradimus, nostri sigilli munimine roboratas. Actum et .datum in die beati Medardi episcopi, anno domini m. ducen- tesimo septuagesimo sexto.
217
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 243, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/24cb1f3d-8c52-4774-971f-abaa6eea4797/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success