Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 194, S. 196
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 194, S. 196
Otto dei gratia ecclesie Pataviensis episcopus. Dilectis in Christo fratribus commendatori et fratribus domus Theutonico- rum sancte Marie in Wienna salutem et perpetuam in domino caritatem etc. Precibus confratris vestri tleinrici de Merswanch qui nobis et ecclesie nostre fuit suis obsequiis multipliciter fructuosus, ius patronatus ecclesie in Leubendorf quod ex do- natione Otakari serenissimi regis Boemie ducis Austrie et Styrie marchionis Moravie sicut asseritis obtinetis, vobis et domui vestre in Wienna quantum in nobis est in perpetuum confir- mamus etc.
Cum testibus subnotatis, qui sunt hi: Heinricus sancti Ypo- liti, Leupoldus sancti Nicolai prepositi ord. s. Aug.; magister Gerhardus Wiennensis plebanus; Weichardus dictus de Perch- tolsdorf vicedominus; canonici Patavienses Siboto de Lonsdorf, Ulricus de Vihoven, Iohannes de Merswanch, Berchtoldus de Heidendorf, et alii quam plures.
Datum in s. Ypolito, anno domini millesimo cc.lxiii., pri- die non. aprilis, pontificatus uostri anno decimo.
177
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 194, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/283ed9f6-bc7b-49be-b296-f0e178dfbb0c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success