Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 443, S. 416
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 443, S. 416


Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 443, S. 416
Universis etc. Nos Heynemannus dictus Karoli et Stina coniuges villani de Valinder notum esse volumus etc. quod nos manu communicata et consensu unanimi vendidimus etc. honeste puelle Benigne de Wydergis 'in Confluencia commoranti ementi pro se et fratre Conrado de Wydergis ordinis predicatorum, suo consanguineo, decem sextaria vini perpetui census de bono et communi cremento vinee nostre que sita est iuxta Besselich uf dem Richinbule, ex cuius latere inferiori sita est vinea Her- manni dicti Karril ex superiori vero parte vinea Helewigis de Urvar, que tamen vinea solvit annuatim sex denarios Dythardo armigero burgravio in Erinbregtsteyn, pro duabus marcis bo- norum den. tribus hallensibus pro denario quolibet computatis; quam summam pecunie nos ab ipsa Benigna recepisse plenarie et in nostros usus convertisse recognoscimus per presentes; exceptioni in contrarium renunciantes omnino; resignantes prefatam vini pensionem in manus fratris C. prefati, presentibus
397
viris discretis infra scriptis. Promittentes nichilominus sepedic- tis Benigne et fratri C. debitam warandiam et dictam venditio- nem ratam et firmam tenere et non contra facere vel venire per nos alium etc. Et ad maiorem securitatem obligamus pro nobis et nostris heredibus universis prenominatis Beuigne et fratri C. tytulo ypotece, que vulgariter dicitur undirpant, dic- tam vineam, ita quod ipsi B. et C. respectum habebunt super solucione huiusmodi vini fideliter facienda ad vineam antedic- tam. Est eciam adiectum quod nos Henricus et Stina con- iuges sepedicti ac nostri heredes predicta decem sextaria vini, quamdiu supradicta Benigna vixerit, in Valinder ad curiam que dicitur regis tempore vindemiarum nostris periculis laboribus et expensis sine dilacione presentabimus, sed postquam prefata Benigna ingressa fuerit viam carnis universe predictum vinum fratri C. suo consanguineo et suis successoribus in Maliudir presentabimus ad locum sibi competentem. Acta sunt hec in villa Niderinberg. Presentibus viris discretis Gerlaco sculteto et Henrico de Horicheym advocato ville predicte ac aliis quam pluribus fide dignis ad hoc specialiter vocatis et rogatis. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo domini Iohannis ple- bani in Nyderinberg tradidi mus communitas. Et ego Iohannes plebanus predictus ad peticionem parcium predictarum sigil- lum meum duxi presentibus apponendum. Datum anno domini M ccc.xxxv., in vigilia ephyphanie domini.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 443, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/2e8c9a6b-846b-4b86-80c4-172b1c7840a2/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success