Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 170, S. 179
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 170, S. 179
160
Alexander etc. Dilectis flliis. . magistro et fratribus etc. Fa- voris nostri provenire decet auxilio ut que digne seu iuste cu- pitis libere ac sine trepidatione aliqua perficere valeatis. Sane munitiones et castra quedam ad honorem dei et sancte Romane ecclesie sicut accepimus tenetis in transmarinis et cismarinis partibus que non solum pagani sed etiam alii quamplures ho- mines reprobi et perversi auferre vobis per violentiam moliun- tur. Quia vero de ammissione muiiitionum et castrorum ipsorum vobis et negotio fidei quod per vos in terra sancta necnon in Livonia et Pruscia seu quibuscumque aliis locis per dei gratiam utiliter et potenter agitur, grave dispendium imineret: nos de- votionis vestre precibus inclinati, ut munitiones et castra pre- dicta defendere vim vi repellendo cum inculpate tutele modera- mine valeatis vobis auctoritate presentium concedimus facultatem. Nulli ergo etc. Datum Viterbii, v. id. febr., pontificatus nostri anno quarto.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 170, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/2f660e99-2829-454b-9210-e9a2dd892890/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success