Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 409, S. 388
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 409, S. 388
Universis etc. Nos Gerardus de Pavone scolasticus eccle sie sancti Georgii Colonien. Emundus de Kusino sororius eius 1) Wie in der nächstvorhergehenden urkunde.
369
Iohannes de Pavone Hermannus et Alexander fratres cives Colonien. pueri et heredes quondam domini Hermanni de Pavone civis Colonien. notum facimus tenore presentium pub lice potestantes quod coniunctim pro nobis et heredibus no- stris damns et conferimus plenam potestatem et auctoritatem in hiis scriptis Pauline dicte Beyerse et Hille filie sue de Con fluencia et cuilibet earum insolidum, omnia et singula vasa argentea, que honor, vir dominus Theodericus de Pavone sco- lasticus ecclesie sancti Castoris Confluentin. bone memorie re- liquit in extremis, dividendi et iustam divisionem faciendi de vasis argenteis antedictis ratum et gratum habentes quiccun- que Paulina et filia sua vel altera earum fecerint seu fecerit in divisione vasorum argenteorum predictorum. In cuius rei testimonium et firmitatem ampliorum nos Gerardus scolasticus Emundus de Kusino et Iohannes de Pavone predicti sigilla nostra duximus presentibus appendenda. Quibus sigillis nos Hermannus et Alexander fratres de Pavone predicti contenti sumus in premissis. Datum vigilia beate Katherine virginis, anno domini millesimo trecentesimo octavodecimo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 409, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/2f90c8aa-8458-4ced-a546-15f1feb05dcd/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success