Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 36, S. 57
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 36, S. 57
In Domine patris et filii et spiritus sancti, amen. Ego Swe- derus de Dingede notum esse cupio tam presentibus quam fu- turis in posterum, quod cum venissem in exercitum Christiano- rum Damiathe et vidissem graves expensas, quas faciunt fratres domus Theutonicorum in Ierusalem tum in infirmis tum in militibus contra insultus Saracenorum sustentandis, divina mo- nitus inspiratione curiam meam in Lankarn et homines in ea demorantes, virum scilicet et uxorem eius cum liberis, necnon cum universis ad eandem curiam pertinentibus pro salute mea
38
et uxoris mee et liberorum omniumque progenitorum meorum animabus contuli eidem religioni perpetuo deserviendam. Man- sum quoque meum in Schalvic, in quo Arnoldus Heymo mo- -/ ratur, ut deus cum fidelibus in novissima tuba mei dignetur
misereri, nominate domui et pauperibus Christi cum omnibus attinentiis libere donavi. Mansum quoque, quem de curti Dieter feudali iure possedi, liberum etiam cum hominibus et omnibus pertinentibus ad eum, magistro et fratribus predictis resignavi. Ut autem hoc rationabile factum ratum et inconvulsum semper permaneat, sigilli nostri impressione commissam littere actionem roboravi.
Huius rei testes sunt: Dominus Ernestus de Wulvede. An- dreas de Werkune. Fridericus de Lorike. Lutolfus de Lopeke. Werenboldus de Werkune. Hugo. Sturmo. Albertus de But- burch. Forastus de Vorst. Hermannus de Dender. Gotfridus Monachus. Rempoto de Butteberk.
Actum in obsidione Damiathe, anno incarnationis Christi v m.cc.xviii., indictione septima.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 36, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/34cd00da-94ac-410d-89e4-e5c6c40df094/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success