Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 149, S. 164
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 149, S. 164
Arnoldus dei gracia Treverorum archiepiscopus. Viris reli- giosis ac dilectis in Christo preceptori et fratribus domus Teu- tonice in Confluentia salutem in domino. Quoniam ea que pos- sidentur a vobis deputata sunt servicio crucifki, quem et in membris suis videlicet pauperibus hospitalitatis gracia infirmo- rum cura ac multiplici consolacione misericorditer recipitis et fovetis, nichilominus fratribus vestris transmarinis necessaria ministrando qui pro defensione terre sancte et fide christiani nominis dilatanda se periculis et mortibus fideliter et frequenter exponunt, considerantes quod ad tanta pietatis opera pluribus indigetis: ecclesias parochiales nostre diocesis in Herbern et Zutzen cum capellis attinentibus eisdem, quarum iura patrona- tus benigna devocione patronorum vobis dinoscuntur esse col- lata, de consensu capituli nostri domui vestre conferimus et donamus, ita videlicet ut, cum obtulerit se facultas et qui loco pastorum habentur eas desierint possidere, fructus earum, qui
145
super necessitatem deservientium personarum proveniunt, vestris usibus applicentur. Nichilominus districtius provideri volentes ne cura animarum in eis aliquatenus negligatur et tanta portio deservientibus assignetur, ut de iure suo archiepiscopo et archi diacono sufficienter valeat responderi. In cuius facti perpetuam firmitatem nostrum et capituli Treverensis sigilla presentibus litteris sunt appensa. Datum Treveri, anno domin�?м.cc.l. quarto, vi. kal. iulii.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 149, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/398e19c8-c1fb-4d0a-b2e7-27feaba84b2a/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success