Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 342, S. 326
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 342, S. 326
Universis presentes litteras visuris et audituris. Ego Engel- bertus dictus de Archa miles notum esse cupio et tenore pre- sencium publice recognosco quod ego pure et simpliciter pro pter deum in elemosinam et ob remedium animarum mee vide licet et uxoris mee defuncte donavi et dono in hiis scriptis do- nacione inter vivos et irrevocabiliter novem solidos annui census quos hactenus percepi de domo sita Confluencie, ex opposito contra fossatum interius, quam Conradus Muzere inhabitat, iuxta hos confines: ex uno latere possidet Rudengerus de Kerliche, ex alio monachi de loco sancte Marie et si qui alii sunt con fines: viris religiosis . . commendatori et fratribus domus Theu- tonice in Confluencia recipientibus ad habendum et percipien- dum dictos census iure hereditario imperpetuum. Item dono et donavi et donasse me confíteor modo predicto . . eisdem com mendatori et fratribus et in hiis scriptis remitto quatuor solidos annui census quos michi iidem religiosi hactenus solverunt et solvere consueverunt de domo sua nova sita Confluencie iuxta puteum curie sancti Castoris, volens eosdem religiosos ad so lucionem dictorum quatuor solidorum michi seu meis heredibus decetero non teneri; qui census tredecim solidorum ad me ex parte uxoris mee defuncte ratione dotis seu donationis propter nupcias provenerunt; accedente ad premissa et quodlibet pre missorum voluntate libera consensu renunciacione et effestuca- cione Henrici filii mei et Lyse uxoris eiusdem. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem sigillum meum ego Engil- bertus predictus pro me et prefatis meis heredibus duxi pre sentibus apponendum necnon sigilla . . decani et . . capituli ecclesie Bopardien. ac officialitatis viri domini Hermanni de Wilenowe archidyaconi in ecclesia Treviren. ego et heredes mei predicti apponi rogavimus isti scripto. Et nos . . decanus et. -
307
capitulum ac . . officialis predicti recognoscimus sigilla nostra ad preces Engelberti, Henrici et Lyse predictorum presentibus ap- pendisse in testimonium predictorum. Actum et datum feria tercia post festum beati Gregorii pape, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 342, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/39ea4feb-a4e3-4ea9-9109-19b5f53473eb/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success