Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 568, S. 539
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 568, S. 539
In nomine sancte et individue trinitatis, amen. Ludewicus divina favente clementia lantgravius Thuringie et comes palati- nus Saxonie omnibus in perpetuum. Cum sacra teste scriptura omnis potestas a deo sit, universis christiane fidei illustratis li quido constat, quia qui potestate sibi concessa male utitur, ab eo a quo omnis potestas procedit gravius iudicabitur. Quaprop- ter nobis, qui divina dispositione potestatem in ceteros in hoc seculo accepimus, valde necessarium esse credimus, ut, cum in his que credita sunt nobis toties offendimus, ad asylum amico- rum dei confugiamus, ac nostra abundantia necessitatem illorum sublevemus, ut in tempore summe necessitatis apud eum, qui se in suis etiam minimis fatetur honorari, ipsos mereamur ha bere intercessores. Proinde universitatem vestram nosse cupi- mus, quod dilectos nobis in domino fratres domus hospitalis Theutonicorum sancte Marie in Iherusalem, quos divina gratia ad salutem nostram et nostrorum in terris in quibus ius et potestatem habemus habitare concessit, pietatis ac dilectionis non parve oculis respeximus; deum et immaculatam eius geui- tricem in ipsis honorare cupientes, ut servitii, quod diu noctu- que ipsis exhibetur ab eisdem, participes fieri mereamur. Ha- bitu itaque consensu fratrum nostrorum Henrici et Conradi om- ne ius quod in omnibus possessionibus eorum, quas habent et babituri sunt in terris nostris, habere dignoscimus, coadunatis
74
manibus et consensu pari fratribus eiusdem domus donavimus in perpetuum; ab omni telonio et exactione per omnes terras et ibra ditionis nostre subdita tam ipsos quam homines eorum liberos perpetuo facientes. Hec autem liberalitatis nostre dona- tio ut firma permaneat in perpetuum, presentem paginam sepe- dicte domus fratribus dedimus, sigilli nostri appensione robo- ratam.
Huius itaque donationis nostre testes sunt: Dominus Wentz- laus, filius regis Boemie. Comes Fridericus de Bichelingeu. Comes Albertus de Kevernburg. Comes Burchardus de Luter- berch. Comes Henricus de Stalberg. Ludewicus comes de War- perch. Meinardus comes de Mulenburch. Theodericus comes de Berka. Gevehardus de Arnstein. Ludolfus de Boilstete. Hart- mannus de Heldrungen et Henricus filius eiusdem. Rudolfus pincerna. Hermannus dapifer, et Cunemundus et Bertogus fra- tres eius. Henricus de Ebersberg marscalcus. Henricus de Vanre camerarius. Fridericus de Ratolverod. Walterus de Dennstete. Walterus de Vargela. Henricus de Hirsegowe. Henricus de Kornre. Hermannus de. Rodolfstat. Theodericus et Albero de Vipeche. Ulricus de Tulstet. Eckehardus et Hugo de Sume- ringen. Eberhardus de Salza. Rudolfus de Bulcigesleben, et Dietherus de Loucha notarius.
Acta sunt hec in Wicense, anno gratie m.cc.xxv.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 568, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/408da948-3b3b-469c-80d6-17bb3a79cf6f/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success