Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 212, S. 208
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 212, S. 208
Universis presentis instrumenti seriem inspecturis. Ego Heyn- ricus dictus rufus, miles de insula apud Valendre, notum esse volo et tenore presentium confiteor publice et expresse, quod ego aream sitam in platea retro Lere in terminis Confluentie, que fuit quondam bone memorie Dincillonis militis in Con- fluencia, et tendit ex una parte super puteum situm versusliur- gedore, et ex altera attingens domum Ludewici lineatoris civis Confluentie, et desuper per conbustionem sita vetus ruina mu- rorum, ad me plenarie iure proprietario pertinentem, religiosis et venerabilibus viris, commendatori et fratribus domus Theu- tonice in Confluentia pro certa summa pecunie vendidi iure proprietario perpetuo possidendam. Quam pecunie summam michi ab eisdem . . commendatori et fratribus per presentes litteras confiteor integraliter fore traditam et salutam, nuncians eos liberos, quitos ac solutos a solutione pecunie numerate michi faciende. Renuncians insuper et effestucans omni iuri, quod ad me in predicta hactenus area pertinebat, nichil iuris michi vel meis successoribus in eadem reservando, sed omne ius meum et dominium aree predicte in dictos commendatorem et fratres domus Theutonice per presentes libere transferendo. In huius rei testimonium et perpetuam firmitatem presentes lit- teras sigillo universitatis Confluentine, quod ipsis litteris ap- pendi rogavi, in testimonium et certitudinem premissorum eis- dem commendatori et fratribus domus Theutonice in Confluen- tia tradidi communitas.
Actum Confluentie, honorabilibus viris Heynrico de Scone- weder, Sifrido dicto Spedil, Iohanne dicto Hillone, Anselmo, Waltero de Kezcilheim, Clovillocho, Conrado, Sifrido iuniore, Nicolao, Gylone, Erwino et Wirico, scabinis Confluentinis, et aliis quampluribus presentibus. Datum anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo, sexta feria post festum beati Mathie apostoli.
189
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 212, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/43dea9fd-68d2-4885-952a-9bfb71340965/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success