Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 347, S. 331
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 347, S. 331


Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 347, S. 331
In nomine domini, amen. Universis presens scriptum visu- ris et audituris imperpetuum. Nos Iordanus dictus de Wildun- gen scabinus Confluentinus Gerdrudis eius uxor legitima et Oda filia eorundem notum esse volumus quod quia religiosi viri . . commendator et fratres domus Theutonice in Confluen. nobis liberaliter concesserunt et donaverunt ad tempora vite nostre et cuiuslibet nostrum quandam ipsorum aream sitam Confluen. in platea que ducit versus villam Wize de Confluentia, ex cuius aree uno latere possidere dicuntur fratres predicatores de Con- fluen. ex alio latere iidem fratres de domo Theutonica ex tercio latere possidere dicuntur due sorores begine de Andernalzo ex quarto vero est via publica et siqui eiusdem aree alii dicantur confines, quam quidem concessionem et donacionem nobis fe- cerunt ad superficiem ad utilitatem nostram in ea struendam et construendam; preter hec et alias familiaritates et obsequia et favores nobis exhibitos ab eisdem necnon et pro salute anima- rum nostrarum donamus eisdem fratribus omnem superficiem et omnia inedificata que fuerint in eisdem et relinquemus tem- pore ultimo decedentis ex nobis tribus predictis, preter torcu- lar, tempore mortis predicte, et nichilominus solvemus eisdem fratribus in festo beati Martini scilicet tres solidos annis singulis monete tunc in Confluen. usualis. Post mortem autem omnium nostrum trium omnia inedificata preter torcular reverterentur
312
libere ad fratres predictos et domum suam absque omni con- tradictione heredum nostrorum. In testimonium itaque robur et perpetuam firmitatem omnium predictorum nos partes predicte recognoscentes predicta omnia et singula esse vera, super pre- missis confici fecimus presens instrumentum et optinuimus sigil- lari sigillo communis opidi Confluen. Et nos scultetus milites scabini et i lli per quos regitur universités Confluen. predicta omnia et singula recognoscimus esse vera et insinuata coram nobis unde ad pelicionem predictarum partium sigillum com munis nostri appendi fecimus isti scripto. Actum et datum Confluen., feria sexta infra octava pasche, anno domini mille- simo ducentesimo primo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 347, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/441f12d9-6953-439c-9846-f11bbdc2645c/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success