Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 213, S. 209
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 213, S. 209
Iudices sancte Moguritine sedis. Recognoscimus ettenore pre- sentium protestamur quod Wernherus miles, dictus Krieg de Sauwlnheim, constitutus in nostri presentia contulit et donavit ac resignavit domui Teuthonice inMoguntia ob remedium anime sue omnia bona sua que habet in Kettenheim; innovando col- lationes et donationes quas eidem domui de eisdem bonis con- fitebatur pluries se fecisse; ita tamen quod idem miles ad per- petuum vite sue bona eadem pacifice possidebit et predicte domui duas libras cere in vigilia purificationis beate Marie vir- ginis singulis annis persolvet census nomine de eisdem, pro quibus commendator . . videlicet fr. Theodericus sibi eadem bona locavit; de quibus dicta domus post obitum ipsius militis Adelheydi uxori sue decem maldra siliginis Moguntine mensure, dimidium carratam Hunici vini et pernam, valentem octo soli- dos denar. Colon., quamdiu ipsa vixerit annis singulis mini- strabit, nulla defensione seu contradictione in contrarium suf- fragante. Et eadem Adelheide mortua predicta domus ab horum solutioue libera et soluta bona ipsa perpetuis tcmporibus ob- tinebit. In cuius rei evidentiam presentem litteram ad petitio- nem dicti Wernheri sigillo nostro fecimus communiri. Actum anno domini m.cc.lxxi , n. non. martii.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 213, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/44546c01-a546-49bc-9a52-6a3c17748eda/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success