Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 61, S. 84
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 61, S. 84
Honorius episcopus, servus servorum dei. . Dilectis filiis magistro et fratribus domus militie Templi salutem et aposto
65
licam benedictionem. Quanta vos ampliori caritate diligimus, tanto nobis amplius displiceret, si, quod absit, reprehensione seu etiam irrisione dignum aliquid faceretis. Si quidem privile gia, fratribus domus sancte Marie Teutonicorum ab apostolica sede concessa, manifeste demonstrant, quod ordo vester in cle- ricis et militibus ac aliis fratribus, Hospitalis vero in pauperibus et infirmis in ipsa domo iam dudum extitit institutus et per sedem apostolicam confirmatus. Licet autem fratres ipsi tum propter negligentiam suam, dum essent pauci et pauperes, tum etiam propter scandali vestri metum, tam in habitu deferendo quam in quibusdam aliis aliquando contra institutionem fecerint memoratam: nos tamen inclinati sue religionis merito et preci- bus carissimi in Christo filii nostri Friderici Romanorum impe- ratoris illustris, semper augusti et regis Sicilie, qui in die coronationis sue id a nobis pro speciali munere postulavit, in stitutionem ipsam de communi consilio fratrum nostrorum nostro privilegio confirmavimus, domum ipsam aliis privilege's, indul- gentiis et libertatibus munientes. Accepimus autem, quod vos occasione alborum mantellorum, super quibus deferendis specia lem a nobis indulgentiam impetrarunt, pro eo quod in hoc specialiter fecisse contra institutionem huiusmodi videbantur, moti estis aliquantulum contra eos, quod quantum sit vestra religione indignum quisquis recogitare voluerit, facile recogno- scet. Si enim vos ab huiusmodi motu ne�? apostolica ne�? impe- rialis reverentia cohibet, cohibere saltem omnium id audientium subsanatio vos deberet, quibus videtur sicut est revera ridicu- lum, vos indigne ferre alios a vobis album portare mantellum presertim a vestro habitu sic distinctum signaculo speciali, ut timeri non possit, ne quis unius ordinis fratres ordinis esse alterius arbitretur. Ideoque circumspectionem vestram attente rogandam duximus et hortandam, quatinus omni rancore depo sito, si quem forte contra dictos fratres occasione huiusmodi concepistis, ambuletis in caritatis spiritu et unitatis vinculo cum eisdem, eorum profectum, sicut decet viros religiosos, pro prium reputantes, ita quod idem imperator, cum illac deo dante pervenerit, fraternam inter vos inveniat unitatem; quia si aliter faceritis, non solum apostolicam et imperialem incur- reretis offensam, verum etiam in detractionem vestram ora quo- rumlibet audientium laxaretis. Datum VeruL, xv. kal. maii, pontificatus nostri anno sexto.
Urkundenbucb des deutschen Ordern. 5
66
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 61, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/519db7f3-df22-4047-adff-fbe58ee27e98/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success