Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 623, S. 594

Innocentius etc. Magistro-et fratribus de domo Theutonico- rum in Pruscie partibus constitutis. Cum Danieli regi Ruscie illustri et fratri eius et nobili viro Alexandro duci Gusdalien. nostras litteras dirigamus, ut cum eis constituit quod Tartaro- rum exercitus versus christianitatem dirigat gressus suos, id vobis intimare procurent, ut cum hoc per vos ad notitiam nos- tram pervenerit, qualiter ipsis Tartaris viriliter cum dei adiutorio resistamus possimus maturius cogitare, quia pericula possunt facilius evitari si contra ipsa per providentie clippeum muniamur: mandamus quod cum id Vobis innotuerit per eos vel aliquem eorundem nobis studeatis quam citius intimare. Datum Lugduni, xi. kal. febr., pontificatus nostri anno quinto.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 623, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/54bfdd2a-cca4-4d16-99b0-257879e894c8/charter>, accessed 2025-03-14+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success