Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 925, S. 849
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 925, S. 849
384
In nomine domini, amen. Universis etc. Ego Sophia re licta quondam Richwini dicti Pychg de Oftindinch volo esse notum etc. quod ego urgente necessitate evidenti onere videlicet debitorum vendidi etc. pro me et meis pueris et heredibus uni versis religiosis viris . . commendatori et fratribus domus Theu- tonice in Confluencia ementibus et recipientibus pro tribus mar- cis den. bon. pag. tribus hallensibus pro denario quolibet com- putatis, michi numeratis traditis et persolutis ab eisdem reli giosis integraliter et ad plenum, duas particulas terre arabilis sitas in banno seu confineo ville de Oftindinch iuxta ripamjque dicitur Nette inter pratum dictum Seckilburne et insulam dic- torum religiosorum ad habendum etc. Et quia dictarum parti- cularum una spectet ad curiam seu curtim dicte ville de Oftin dinch, ego ex hoc de Consensu et voluntate iudicis et scabino- rum infrascriptorum prefate curti donavi dedi et transtuli aliam meam particulam terre arabilis eque bonam sitam in loco qui dicitur an me Sessile in dictam curtim spectantem pro dicta particula ut premittitur per me dictis religiosis vendita, ita videlicet quod dicta curia seu iudices eiusdem et scabini ha- beant recursum ad ipsam meam particulam sic donatam ut est premissum recuperandi et colligendi omne ius quod tenebatur recipi et colligi a dicta particula primo ad ipsam curiam spectante et ipsis religiosis vendita, ita quod ipsa sit et permaneat allo dium et in nullo iure sit ipsi curti seu curie astricta. Promitto insuper dictis religiosis legitime stipulantibus, ipsis de dictis bonis sic per me venditis facere debitam warandiam secundum consuetudinem terre generalem necnon ipsa bona ab omni no mine et universitate legitime defendere auctorizare et disbri- gare quousque dicti pueri mei pervenerint ad annos discretions et dictam vendicionem et omnia et singula supradicta ratificent et firma habeant. Et ut eisdem religiosis magis cautum existat, posui et obligavi titulo pignoris seu ypothece domum et curiam meam sitam in villa predicta quam nunc inhabitavi; ita quod iidem religiosi dictam domum et curiam eo iure et titulo quo supra legitime teneant et habeant, quousque dicti pueri per venerint ad annos discretionis predictos et quousque dictam vendicionem ut pretactum est ratificent et firmam habeant, omni impedimento ex parte mea quoad hoc penitus cessante. In cuius rei testimonium sigillum discreti viri . . plebani mei in Oftin dinch apponi rogavi isti scripto. Et nos . . plebanus iamdictus
i
385
quia premissis interfuimus sigillum nostrum seu ecclesie nostre presentibus duximus apponendum. Datum et actum presentibus advocato sculteto centurione Gerardo pistore et Petro filio Chri- stine scabinis dicte curtis ac Godefrido dictoRumlian. Feria tercia post festum beati Martini episcopi, anno domini m.ccc.xxin.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 925, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/55a7a5aa-e3e6-4235-b1ae-81ad401e00ee/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success